1
TVRBA PHILOSO¬
PHORVM IN SECVNDA
PHILOSOPHIA LONGE DI¬
uersa & copiosior, quàm reliquae,
quae passim circumfe¬
runtur.
INITIVM Libri TVR¬
BAE PHILOSOPHO¬
RVM, in quo discipulorum
prudentiorum dicta Aris¬
leus* congregauit, Pytha¬
goram philosophum & ma
gistrum introducendo, sen
tentiasque ex discipulis colligendo. Vocatur &
hic liber tertia synodus Pythagorica, de occul
ta sapientia inscriptus. Iubet autem Pythago¬
ras Eximidium discipulum collocutionem or
diri, & de sapientia occulta disserere, deinde &
caeteros ordine quoque suam sententiam efferre.
Incipiens itaque.
EXIMIDIVS* ait: Omnium rerum ini¬
tium esse naturam quandam, eamque perpetuam,
infinitam, omnia fouentem coquentemque.
Naturam autem corruptionis & generationis
tempora esse veluti terminos, quibus ad id
quod vniuersalis natura fouet, ac coquit, per¬
uenitur. Stellae verò & astra cùm ignea sint,
vtique natura coctionis & fomenti sunt. vt au¬
2
TVRBA
tem mansura essent, & suum officium rectè fa¬
cerent, Deus inter ea & terram, resque fouen¬
das & coquendas, aëra constituit, qui stellas
contineret & prohiberet, ne (praesertim Solis
flamma, taceo enim de cęteris, ait) omnia sub¬
sistentia combureret. Et si spiritibus, quibus
creaturae generantur, aër non inspiraret, omnia
Sol suo calore subsistentia destrueret. Sed &
aqua frigiditate & humiditate sua omnia de¬
strueret, nisi intercederet aër. Aër itaque cum
calidus & siccus sit, sic concordat calorem ignis
coelestis & stellarum cum frigiditate aquea, vt
inter eos perpetua sit mansura amicitia, om¬
niumque rerum existentium procedat fomen¬
tum & decoctionis beneficium.
Ait TVRBA: Bene descripsisti ignem, per¬
sequere igitur.
Ait ille*: Aëra magnifico & honorifico, eò
quòd ipso opus emendatur cum inspissat &
rarescit, & cum calefit & frigescit. Eius autem
spissitudo sit, quando in coelo distinguuntur
propter Solis eleuationem. Eius verò raritas
sit, quando ex altero Sole aër rarescit & calefit.
Illo verò rarescente propè sit Sol: quo propin¬
quo, calor peruenit homini & creaturis.
Ait ANAXAGORAS: Bene descripsisti aë¬
ra. At scitote Turba, quòd quatuor initiorum
spissitudo in terra sola quiescit, eò quòd ignis
spissum in aera cadit, aeris verò spissum, & quod
ex igne spisso congregatur, in aquam incidit.
Aquae
3
PHILOSOPH.
Aquae quoque spissum, & quod ex ignis & aeris
spisso coadunatur, in terra quiescit. Ita istorum
quatuor spissitudo in terra quiescit, inque ea
coniuncta sunt. Ipsa ergo terra omnib. caeteris
elementis spissior est, vti palàm apparet, & vi¬
dere est. Ignis autem rarior est caeteris, & vti
terra, quae spissior, est inferior, ita ille superior
& dignior. Aer verò mirus rarus igne, aqua
rursus minus rara quàm aer. Omne enim fri¬
gidum & humidum, est minoris raritatis, quàm
calidum & humidum. Et minoris raritatis est
terra quàm aqua, eo quòd est frigida & sicca:
& omne frigidum & siccum minus rarum est,
quàm frigidum & humidum.
Ait PYTHAGORAS: Bene aptastis, ô filij
doctrinae, harum naturarum descriptiones, ex
quib. Deus omnia creauit. Persequimini ergo.*
Ad haec LVCAS* ait: Notifico vobis, quod
ex his quatuor naturis, Deus omnia creauit,
& omnia creata in eas reuertuntur: in his ge¬
nerantur & moriuntur suo tempore, prout
Deus destinauit.
Ait LOCASTES*: Scitote quòd creatura
Mundi, ex duob. densis, & duobus raris creata
est, & nihil densorum sublimi inest creaturae.
Ideoque & Sole, & omnibus inferioribus est
creaturis rarior.
Inquit PYTHAGORAS: Dico Deum ante
omnia fuisse: & cum solus esset, quatuor crea¬
uit numero simplicia, quae sunt quatuor ele¬
4
TVRBA
menta, eiusdem essentię, id est, materiae, diuer¬
sarum tamen formarum, hoc est, qualitatum
simplicium, quae ad inuicem conuertuntur, è
quibus iam creatis, omnia deinceps creauit,
tàm sublimium quàm inferiorum, eò quòd o¬
portuit creaturas ex radice quadam extrahi, à
qua multiplicarentur ad inhabitandum mun¬
do. Ideo ante omnia Deus quatuor creauit e¬
lementa, ex quibus postea quod voluit, crea¬
uit, diuersas scilicet naturas, quarum quasdam
ex vno creauit.
Ait TVRBA: Quae sunt illa Magister, quae
Deus sublimis ex vno creauit?
Et ille: Sunt Angeli, quos Deus ex igne
creauit.
Et TVRBA: Quae sunt creata ex duobus?
Et ille: Creata sunt ex duobus, Sol, Luna &
stellae, nempe ex aëre & igne. Ideo sunt Ange¬
li, Sole & Luna & stellis lucidiores, eò quòd
ex vno singulari, quod est quartum & omnium
rarissimum, creati sunt: Sol verò, Luna & stel
lae, ex ignis & aëris composito creati sunt.
Inquit Turba: Et coeli creatio vnde?
Et ille: Creauit Deus coelum ex aqua & aë¬
re, ita coelum quoque ex duobus est composi¬
tum, ex altero rariorum scilicet aëre, & altero
densorum, scilicet aqua.
Et illi: Magister perage dicta tua, & edissere
de tribus.
Et ille: Ex tribus elementis Deus creauit
volati¬
5
PHILOSOPH.
volatilia, bruta animalia, ac vegetabilia, scili¬
cet ex aëre, aqua & terra.
TVRBA autem ait: Discerne haec Magister.
Et ille: Quaedam creata sunt ex aëre, & ter¬
ra: quędam verò ex igne, aëre, & terra. De pro¬
ximo, exemplo sunt volatilia, & omnia spiri¬
tum habentia, de primo verò sunt exemplo,
vegetabilia. Omnia verò bruta ex terra, aëre
& igne sunt: vegetabilia autem ex aqua, terra
& aere, nihilque habent commune cum igne.
Et illi: Dicemus tamen etiam vegetabili¬
bus inesse ignem?
Et ille: Verum dicetis: nam ex aëris calore
in eo abscondito, quemadmodum significaui
tenuem ignem aëri inesse, ignis illis inest, quia
aëri inest ignis, & aër in vegetabilibus. De i¬
gne autem elementari per se loquendo, non
inest, nisi spiritum & animam habentibus. Ex
quatuor autem elementis homo creatus est.
Intelligite igitur omnes, quòd omne quod ex
vna creauit Deus essentia, non occidit, aut mo
ritur, nisi in die iudicij. Mortis enim diffinitio,
est compositi dissolutio: Incompositi autem
nulla est disiunctio. Ex duobus autem, vel tri¬
bus, vel quatuor compositis, vnumquodque
compositum separari necesse est, quae separa¬
tio mors est. Et scitote, quòd quicquid ex solo
igne simplici & tenuiss. creatum est, id neque
bibit, neque comedit, neque dormit, sed quod
ex spisso igne creatum est secus habet.
6
TVRBA
Inquit ARISLEVS: Magister, quia ad po¬
steritatis vtilitatem nos coadunasti, nihil qui¬
dem vtilius cognitione elementorum ad no¬
stram notitiam peruenire potuit. At nunc cu¬
peremus de occulta sapientia, propter quam
excutiendam conuocati sumus, verba fieri.
Et ille:* Dixi antè, quòd Deus omnia, hoc
est, quatuor elementa ex nihilo, deinde ex his
omnia creata eduxit, coelum, thronos, ange¬
los, stellas, mare, & omnia quae in eis sunt. Et
quia videmus quatuor illa elementa ferè ini¬
mica inter se, ideo creaturae variae sunt: Nam si
ex eodem cuncta elementa essent creata, vnius
essent naturae, & conuenirent. Attamen & illa
quatuor sic vniuit & copulauit Deus, vt pa¬
cem perpetuam obseruare necesse habeant: i¬
ta siccum humido, & calidum frigido sępe mi¬
scetur, & conuenienter coit, & inde creaturae
exeunt, quae preciosissimae etiam sunt. Eorum
autem elementorum quae coeunt, duo viden¬
tur & tanguntur: duo verò non videntur neque
tanguntur. Quia si coniunguntur ea tantum¬
modo quae videntur & tanguntur, proculdu¬
bio etiam reliqua commixta sunt, quę duobus
prioribus insunt: Aer enim de igne participans,
etiam cum aqua commune quid habet, simili¬
ter & terram haec omnia in se complecti, suprà
est dictum. Quòd si aes nostrum, quod terra
est, aquae miscueritis, rem grandem efficietis.
Nam aere ipso nostro cum aqua maris imposi¬
to &
7
PHILOSOPH.
to & cocto, terram ostendit, aquam imbibens,
& alia duo elementa in se complectens: quod
significatur processu operis, contritione sc. &
coagulatione lapidis, statim ex his nummos
fieri. Sed quid vos singuli hac super re tracta¬
turi & dicturi sitis, audiam. Interim vbi nec ab
insipientibus agnoscatur, nec à filijs doctrinae
ignoretur, expositionem incipiatis. & tu prior
dic Aristenes.
ARISTENES* ait: Huius operis clauis est
numorum ars. Accipite igitur corpus quod vo¬
bis monstratum est, ac in tabulas tenues coa¬
ptate: deinde maris nostri aqua imponite, quę
dum regitur, Aqua permanens* dicitur. Post
imponite leui igne, donec tabulae confringan
tur, & fiant aqua, & Etheliae* iungite, & lento
igne simul assate, donec fiat brodium sagina¬
tum, & in suam Etheliam vertite, donec coa¬
guletur, & fiat numus varius, quem Solis flo¬
rem nuncupamus. Coquite eum deinceps,
donec nigredine priuetur, & albedo appa¬
reat. Postea regite ipsum, & animam auri co
miscete, & coquite, donec fiat Ethelia rubea,
quam terite cum patientia, nec vos taedeat eam
cum aqua imbuere, quae ex ea exiuit, & quae
est permanens, donec rubeum fiat. Hoc enim
est aes combustum, & auri flos, & fermentum
quod cum aqua permanente dirigite, postea
desiccate, donec puluis fiat, & omni humidi¬
tate priuetur.
8
TVRBA
Inquit PARMENIDES: Scitote, viri pru¬
dentes, quòd inuidi multipliciter tractauerunt
de aquis, brodijs, corporibus & metallis, vt
vos decipiant qui scientiam inquiritis. Haec
ergo dimittite omnia, & aurum numosque
fieri facite ex hoc nostro aere, & aes, aut plum¬
bum pro pinguedine vel nigredine, & stan¬
num pro liquefactione sumite: scientes quòd
nisi veritatis naturas eiusque compositiones
bene coaptetis, & consanguinea consangui¬
neis iungatis, nihil operamini, eò quòd natu¬
rae cum suis obuiant naturis, continent eas, &
laetantur in eis. Nam putrescunt & gignuntur,
eò quòd natura, quae regit ipsum, illudque di¬
ruit, ac in puluerem & nihilum conuertit, de¬
inde idem renouat, reiterat & gignit frequen¬
ter: Idem enim ipsum quod mortificat, id &
viuificat. Intendite ergo noscere quid est,
quod rem putrefacit ac renouat, & cuius sit sa¬
poris, & quae longinquitas & propinquitas, &
qualiter post inimicitiam fiat amicitia, & qua¬
liter accidat corruptio & generatio, & quali¬
ter illae naturae complectantur inuicem, & quo¬
modo in igne lento concordes fiant: quibus
notis & perceptis manus vestras operi appli¬
cate. Quòd si dictas qualitates ignoratis, noli¬
te operi appropinquare, quoniam totum est no¬
xium, & infortunium ac tristitia. Modò Sapien¬
tum verba intelligite, & hoc breue dictum re¬
tinete, videlicet, quòd Natura naturâ laetatur,
& natu¬
9
PHILOSOPH.
& naturam continet, & natura naturam vincit
& superat. Hisce verbis comprehenditur to¬
tum opus. Dimittite ergo sermones super¬
fluos, & accipite argentum viuum, & conge¬
late eum in corpore magnesiae, & sulphuris,
quod non comburitur, & vertite ipsum in na¬
turam albam. Et si aeri nostro imposueritis, al¬
bum fiet. Et si ipsum rubeum facere volue¬
ritis, rubeum fiet. Et si amplius coxeritis i¬
psum, aurum fiet. Dico etiam, quòd vertit ipsum
mare in rubeum, & auri collam: & similiter
vertit aurum in rubeum ignem, eò quòd na¬
tura naturâ laetatur. Coquite ergo ipsum in hu
more, donec appareat natura abscondita: &
cùm videritis hoc, imbibite eum septies aqua
permanente, coquendo, assando, donec rubeum
fiat. O natura illa coelestis, veritatis naturas
Dei nutu multiplicans. ô natura fortis, natu¬
ras vincens & superans, suasque naturas gau¬
dere faciens. Haec est illa natura specialis &
spiritualis, cui Deus posse dedit supra ignis
violentiam. Ideoque magnificamus eam, quia
nihil est preciosius in vera tinctura. Est enim
veritas omnem scientiam continens, & cùm
liquefit cum corporibus, opus altissimum o¬
peratur, & ea in suum vertit colorem, & quem¬
admodum apud visum superficiem tingendo
vincit, sic intima superat.
Post haec ZIMON* ait: Ego plumbi albi vo¬
bis dispositionem monstrabo, in quo nihil a¬
10
TVRBA
liud est quàm opus mulierum, & ludus pue¬
rorum. Et scitote, quod secretum operis ex
mare & foemina constat, hoc est, agente & pa¬
tiente. In plumbo est masculus, in auripigmen
to foemina. Masculus gaudet suscepta foemi¬
na, & iuuatur ab ea, & foemina suscipit à mascu
lo sperma tingens, & coloratur ex eo. Itaque iun¬
ctos hos in vitreo vase ponite, & terite eos cum
Ethelia, & aceto acerrimo, & coquite eos per
septem dies, & ne arcanum fumiget, cauete: &
cùm siccum fuerit, totum iterum imbuite ace¬
to, & tandem obtinebitis arcanum. Quoad ru
beum, dico quòd non potestis rubeum facere,
nisi primùm dealbaueritis: quoniam duę illę na¬
turae nihil aliud sunt, quàm album & rubeum:
Dealbate ergo rubeum, & secundùm quatuor
anni partes eum regite, & in vltimo fructum
vobis adferet. Adhaec insuper dico, quòd in
plumbo rubedo sit. Sumite ergo aes, quod Ma¬
gister suprà nominauit, & ponite plumbum
cum eo, donec spissum fiat. Hoc erit plumbum,
de quo dixerunt Sapientes, quòd aes & plum¬
bum lapis preciosus fiant. Miscete ergo ea in¬
simul, & assate aurum cum eis, & cùm eos be¬
nè rexeritis, habebitis spiritum tingentem, &
compositum ex masculo & foemina, quod est
operis initium.
Inquit SCITES* Philosophus: Scitote om¬
nes sapientiae inuestigatores, quòd huius artis
fundamentum, propter quam multi perierunt,
vnum
11
PHILOSOPH.
vnum quid est, quod omnibus rebus fortius
& sublimius: apud incipientes verò omnium
rerum est vilius.
Ait PYTHAGORAS: Nomina ergo, ô Sci¬
tes, hoc vnum.
Et ille: Acetum acerrimum, quod fecit au¬
rum, merum esse spiritum, sine quo nec albe¬
do, nec nigredo, nec rubedo consistit. Et sci¬
tote, quòd cùm corpori miscetur, continetur,
& vnum fit cu eo, & vertit ipsum in spiritum,
& spirituali tingit tinctura, inuariabilique rur¬
sus à tincto, tincturam accipit corporalem, quam
deleri non potest. Et scitote, quòd si corpus
absque aceto super ignem posueritis, combu¬
retur id, & corrumpetur. Et scitote, quòd hu¬
mor primus est frigidus. Cauete igitur ignem
immoderatum, quia inimicus est frigori. Ideò
dixerunt Sapientes, Vos suauiter regere opor
tet, donec Sulphur fiat incremabile. & ita scri¬
psit filius Adae: Acetum hoc corpus combu¬
rit, & in cinerem vertit, ipsumque corpus deal¬
bat & congelat, sitque numus intensissimae
albedinis. Coquite ergo lapidem donec di¬
ruatur, deinde soluite rursus, ac aqua maris
temperate. Et scitote, quòd totius operis spes
est dealbatio, cui rubor succedit: deinde per
fectio, seu continuatio.
SOCRATES inquit: Scitote Turba, filij do¬
ctrinae, quòd absque plumbo nulla fit tinctu¬
ra, eò quod in eo consistit virtus operis. Et pri
12
TVRBA
ma quidem vis est acetum: secunda verò plum¬
bum. Accipite ergo plumbum, quod fit ex la¬
pide, qui dicitur Kuhul, & sit optimum, ac co¬
quite in aceto, donec niger & albus: Deinde
nitri aqua ipsum teritè, donec spissus fiat vt
pinguedo. Deinde coquite, donec lapis fiat,
intensissimo igne, & spissitudo corporis di¬
ruitur aqua concepta. Attendite ergo super i¬
psum donec lapis fiat, quem terite, & rore & sa
le, & aqua maris & pluuiae. Et si siccus fuerit,
sui residuum humoris velociter bibit, eo quòd
est plumbum combustum. Augete igitur ipsum,
ne comburatur vlterius. Hoc autem Sulphur,
quod non comburitur, nuncupamus. Terite
igitur ipsum aceto acerrimo centum quinqua¬
ginta diebus, cauentes ne in fumum vertatur
acetum, & pereat. Hoc cognito, quod demon¬
straui, nihil aliud est, quàm Opus mulierum, &
Ludus puerorum.
ZENON inquit: Scitote omnes huius artis
inuestigatores, quòd nisi lapidem hunc deal¬
baueritis, eum rubeum facere non poteritis.
Et scitote, quòd annus in quatuor diuiditur
tempora. Primum est frigidae complexionis,
Hyems scilicet. Secundum verò complexio
est Veris. Tertium Aestatis: deinde quartum,
in quo fructus maturatur, Autumnus. Hoc ita¬
que modo oportet vos naturas regere: videli¬
cet Hyeme soluere, Vere coquere, Aestate coa¬
gulare, Autumno autem fructus colligere, hoc
est,
13
PHILOSOPH.
est, tingere. Hoc igitur exemplo regite naturas
tingentes: sin autem, neminem nisi vos repre¬
hendatis. Dicam tamen plura de plumbo ru¬
bificando. Accipite aes, quod Magister sume¬
re iussit, & ponite plumbum cum eo, donec
spissum fiat: congelate, desiccate donec rubeum
fiat. Hoc vtique est plumbum rubeum, de quo
dixerunt Sapientes: Aes & plumbum lapis pre¬
ciosus: miscete ea aequaliter, & assate cum eis
aurum, & si benè rexeritis, fit spiritus tingens
in medio spirituum. Cùm enim masculus foe¬
minę coniungitur, fit ipsa foemina non fugiens
& totum compositum spirituale, & ex ipso spi
rituali composito rubeum, quod est mundi
principium. Et sic habetis plumbum rubeum,
sine quo nihil potestis facere.
MVNDVS* inquit: Inuestigatores artis, sci¬
re vos oportet, quòd Philosophi in libris suis
Gumi multis nominibus nominauerunt, & ta
men nihil aliud est, quàm aqua permanens, ex
qua quidem aqua lapis noster preciosissimus
generatur. O quàm multi sunt gumi huius in¬
uestigatores, & quàm pauci sunt, qui noscant
eam. Dico vobis, quòd guma haec non emen¬
datur nisi solo auro. & sunt quidam inuestiga¬
tores, qui licet inueniant applicationes, nolunt
tamen labores sustinere, quia simul & sumptus
fiunt. Audite vos tamen me, & huius gumae
applicationes enarrabo. Dico quòd guma no¬
stra fortior est auro, & qui noscunt eam, auro
14
TVRBA
preciosiorem tenent. Aurum tamen honora¬
mus, quia sine ipso guma non emendatur. Gu¬
ma ergo nostra apud Philosophos, preciosior
est & nobilior margaritis, quia paulò auro e¬
minentior est, & sublimior. Et inde est, quòd
qui scribunt de ea, nihil manifestè narrauerunt.
Si enim venditores cognoscerent eam, noven
derent eam tam vili pretio. Accipite itaque gu
mae candidissimae partem vnam, & vrinae vi¬
tuli albi partem aliam, & ex fesse piscis partem
vnam, & de corpore gumi, sine quo emendari
non potest opus, partem vnam: & decoquite
pro quadraginta dies: nostea in calido Sole de¬
siccate, donec coaguletur. Deinde cum lacte
feruenti, quousque lac deficiat, coquite donec
desiccetur, denuò cum lacte sicus ipsum mi¬
scete, & coquite, donec humor ille desiccetur.
Postmodum aqua pluuiali eum humectate,
assate postea, donec desiccetur: vltimò aqua
permanente imbibite, & assate, donec inten¬
sissimae sit siccitatis. His omnibus peractis, i¬
psam gumam miscete cum guma, & coquite
fortiter, donec tota vis aquae pereat, corpusque
totum desiccetur humiditate sua, inducendo
super ipsum ignem, quousque illius siccitas in¬
tendatur. Postea dimittite per quadraginta
dies, vt in illa maneat decoctione, donec spiri¬
tus penetret ipsum corpus. Hoc enim regimi¬
ne spiritus in corpora, & corpora in spiritus
vertuntur. Moneo tamen caueatis, ne compo¬
situm
15
PHILOSOPH.
situm fumiget, & fugiat. Propterea vas benè
operite, & inuenietis arcanum, quod Philoso¬
phi in suis libris occultauerunt.
Inquit DARDANVS: Omnibus iam no¬
tum est per Magistros Philosophos de aqua
permanente. Nihil itaque oportet studiosum
huius artis incipere, nisi huius aquae vi cogni¬
ta. Non enim oportet in commixtione, contri¬
tione, nutritione, & toto regimine, nisi illa no¬
ta aqua permanente vti: quia vis eius est spiri¬
tualis sanguis, obque hoc à Philosophis dicta
est aqua permanens. Contrita autem cum cor¬
pore, corpus illud in spiritum vertit, quoniam
sibi mixta inuicem, & in vnum redacta se inui¬
cem vertunt. Corpus scilicet incorporat spi¬
ritum, spiritus verò corpus in spiritum vertit,
prout sanguis vertit. Scitote enim, quòd om¬
ne quod spiritum habet, etiam sanguinem ha¬
bet. huius igitur mementote arcani.
Inquit BELVS:* Philosophi aquam perma¬
nentem vocauerunt, eiusque frequenter me¬
minerunt: similiter etiam album & rubeum fa
cere multipliciter descripserunt, & variis no¬
minibus. Manifesta autem veritate, occultis
verbis concordes sunt, quibus modis ponde¬
ra, compositiones, & regimen coniungi opor¬
teat, factumque hoc omne, ne insipientes ipsum
lapidem cognoscerent. Excelsum est enim hoc
apud Philosophos, lapidem non esse lapidem:
apud idiotas & insipientes vile & incredibile.
16
TVRBA
Quis enim credat lapidem posse aquam, aut
aquam lapidem fieri, cùm nihil sit diuersius?
Attamen re vera ita est. Lapis enim est haec i¬
psa permanens aqua, & dum aqua est, lapis non
est. Eo modo diuersa sortita haec est aqua no¬
mina. Quidam enim ex conditione & statu o¬
peris aquam, gummi, venenum, acetum: dein¬
de coruum, aes vstum, aes nigrum, plumbum,
serpentem: deinde marmor, lapidem cristal¬
lum, Etheliam albam, aurum, regem natum. Qui¬
dam à loco vbi generatur aqua ipsa, nomen ei
sumpserunt: quidam à calore, quidam sputum
Lunae, quidam cor salis eandem nominauerunt.
Inquit PANDVLPHVS:* Scitote omnes sa¬
pientiae inuestigatores, quòd aqua permanens
est aqua vitae munda, & quòd nullum venenum
tingens generatur absque Sole & sua vmbra. Qui
lenim Sapientum venenum Sole & eius vmbra
tinxit, ad maximum peruenit arcanum. Si id
intellexistis, ô Turba, benè quidem: sin autem
operis vobis perfectionem reitero. Accipite
album mundum, quod maximum est arcanum,
in quo est veritatis tinctura, eiusque arenam,
quę facta est ex lapide, septies imbuite, quous¬
que totam imbuat aquam, & vasis os fortiter
claudite, quoniam ex eo apparebit lapis tyrij
coloris. Sed cùm receperitis album mundum,
& ceperitis septies eum imbibere, tunc acci¬
piatis de aqua residuarum partium antea con¬
seruatarum, & sit ignis priore intentior, & sic
imbuite
17
PHILOSOPH.
imbuite corpus septies, donec illae duę finian¬
tur, seu deficiant duae tertiae partes, easque om¬
nes terra bibat: deinde ipsum calido ponite i¬
gni, donec terra suum extrahat florem, ac satis
placeat.
ARDARIVS* inquit: Regimen lapidis &
compositionem vobis enarrabo. Sumite oc¬
cultum & honorabile arcanum, quod est ma¬
gnesies alba, & quae est cum viuo mixta, sed non
accipiatis eam nisi puram & mundam, & suo
imponite vasi, & orate Deum, vt hunc maxi¬
mum videre lapidem vobis concedat: deinde
conquite eum lentè. cùm extraxeritis, videte si
factus est niger, & si ita est, optimè rexistis: sin
autem, regite ipsum albo, quod est maximum
arcanum, donec appareat nigredo, & quidem
pura nigredo, quae 40. tantummodò diebus
durat. Postea terite ipsum cum suis confectio¬
nibus, quae sunt flos aeris, aurum Indicum, quo¬
rum radix est vna ex vnguento croceo, & alu¬
mine fixo. Hoc itaque per 40.dies diligenter
coquite: quo completo, initium lapidis Deus
vobis ostendet. Coquite ipsum iterum, & gu¬
mi residuo imbuite, scientes quòd quoties ci¬
nerem imbuitis, oportet ipsum toties siccari,
& rursus humectari, donec eius color in id quod
quaeritis vertatur. Praeter hęc sciatis, quòd hu¬
ius lapidis preciosi perfectio est, ipsum regere
residuo tertiae partis medicinae, & duas serua¬
re, ad eum per vices imbuendum, & ad iustum
18
TVRBA
vsque colorem coquendum. Sit autem ignis
priore intensior, donec fluat vt cera, quae qui¬
dem cùm desiccatur, seipsam continet. Coquite
ergo eam, donec bibat collam auri, & cùm sic¬
cata fuerit, imbuite eam septies, quousque duas
partes sui bibat: & postea ponite eam in igne,
donec suum florem extrahat, remittite eam ca
lori, & beati estis, si benè intelligitis quae dico.
Sin autem, reiterate opus, sumentes album hu
midum, quod est maximum secretum, in quo
vera consistit tinctura, & imbuite ex eo septies
arenam (quae facta est ex lapide prius septies
imbuto) quousque totam bibat aquam, & os
vasis fortiter claudite, vt saepè dictum est, &
ecce apparebit vobis lapis Tyrius.
THEOPHILVS ait: Artis inuestigatores
scitote, quòd ars numi, & auri arcanum est te¬
nebrosa vestis, quam nemo nouit, nisi qui li¬
bros philosophiae diligenti & assidua lectione
perlegerit. Nam quod occultatur, est majus qui
id, quod perdisci potest. Propterea notifico po
steris, quòd inter Boritin & Aes propinquitas
est, eo quod Boritis Sapientum aes veluti a¬
quam ita fluxilem reddit & vertit. Diuidite er
go venenum in duo aequalia, in vno aes lique
facite, in altero aes terite, triturate & humecta¬
te, donec in laminas producatur: & iterum cum
priori veneni parte coquite, donec duas ebi¬
bat. & hoc facite septies: deinde 42. diebus co
quite: deinde aperite vas, & inuenietis aes in
argentum
19
PHILOSOPH.
argentum viuum versum. Abluite ipsum co¬
quendo, quousque sua priuetur nigredine, fiat¬
que aes vmbra carens. Iterum ipsum continuè
coquite, donec coaguletur ipso autem coa¬
gulato, fiet maximum arcanum, quod Boritin
Philosophi nuncupauêre. Hunc igitur lapi¬
dem coagulatum coquite, donec & quousque
salmurae similis fiat marinae. Tunc autem ipsum
aqua imbuite permanente, quam vos iussi con¬
seruare, ac multipliciter coquite, quousque eius
appareant colores. Haec est igitur putrefactio
maxima, quae maximum in se continet arca¬
num. Coquitur autem, donec post nigredinem
albus est factus mediocriter, & donec coale¬
scat. Vbi coaluerit, & veluti flos candidissi¬
mus apparuerit, tunc fortiùs coquendo, non
autem manibus teratur, quousque tota eius
natura diruatur. Tunc subinde imbuendus est
per duo ad septem, vel vna ad tres corporis,
vel aeris, donec satis color placuerit.
CERVS ait: Intelligite omnes doctrinae fi¬
lij, quòd Theophilus vobis significauit, inter
magnetem & ferrum esse propinquitatem, si¬
militer inter aes Philosophorum, & aquam eo¬
rum permanentem, quorum vtrumque scili¬
cet attractiuum alterius sit. Intelligite praeterea,
quòd inter stannum & argentum viuum nulla
est propinquitas, nec natura vnius conuenit
cum natura alterius, & hoc est dictum sine in¬
uidia. Insuper accipite argentum viuum, quod
20
TVRBA
est vis masculinae, ipsumque cum suo corpore
coquite, donec fiat aqua fluxibilis, & coquite
masculum simul cum vapore suo, quousque
vtrumque coalescat, & fiat lapis. Tum aquam,
quam diuideratis in duas partes, accipite, & v¬
nam partem ad corpus liquefaciendum & co¬
quendum ponite: alteram verò ad combustum
mundandum, & suum socium, seruate. Imbui¬
te igitur lapidem septies, & mundate donec di
ruatur, & corpus vniuersum ab omni munde¬
tur coinquinatione, & fiat terra, quae efficitur
40. diebus: ipsam rursus liquefacite, donec fiat
vt aqua, quae est argentum viuum. Deinde a¬
qua nitri abluite, donec fiat vt numus liquefa¬
ctus. Deinde coquite, donec congeletur, &
fiat stanno simile. Regite ipsum itaque coquen¬
do, donec crocus fiat excellentissimus, & tan¬
diu coquite, donec ad propositum veniatis.
BORATES ait. Non est sapientis inuidere,
propterea dicam liberè quod sentio. Accipite
plumbum, & vt Philosophi iussere, liquefaci¬
te, deinde congelate, donec lapis fiat, deinde
regite ipsum lapidem cum auricolla, & grana¬
torum syrupo, donec confringatur. Iam enim
aquam in duas partes diuisistis, & in altera plum
bum liquefecistis, & factum est vt aqua. Coqui¬
te igitur ipsam, donec fiat terra deinde ipsam
aqua reseruata imbuite, donec rubeum induat
colorem, ac, prout dixi, frequentissimè regi¬
te. Vel si vultis argentum viuum coagulare,
suo
21
PHILOSOPH.
suo miscete compari, deinde diligenter coqui¬
te, donec vterque fiat aqua, deinde coquite il¬
lam aquam, donec coagulentur. Hęc enim aqua
cum vapore suo compari desiccatur, & pulue¬
risatur, ac conuertitur tota in argentum viuum
coagulatum. Suo igitur vasi iterum imponite,
& terite aqua sua, donec crocus fiat in colore
auro similis.
Ait MENABADVS: Multa dicta sunt, sua¬
deo tamen posteris, vt corpora faciant non cor¬
pora, & incorporea vera corpora. Hoc enim
regimine totum paratur compositum, eiusque
naturae occultum extrahitur. Qui enim argen
tum viuum corpori iungit magnesiae & foemi¬
nam viro, naturam extrahit occultam, per quam
corpora colorantur. Et hoc regimine si intel¬
ligitis, non corpora fiunt corpora, & corpora
incorporea redduntur. & si diligenter igne re¬
xeritis, ac Etheliae iunxeritis, fiunt res mun¬
dae & non fugientes: scientes quòd argentum
viuum est ignis comburens, corpora mortifi¬
cans & confringens suo regimine, quod idem
& vnum est. Et quantò magis corpori misce¬
tur & teritur, tantò magis corpus diruitur, te¬
ritur, & attenuatur. Cum autem corpora dili¬
genter teritis, eaque vt oportet coquitis, re¬
sultat inde Ethelia, ignem non fugiens, & tin¬
ctura, quae omnia corpora confringit, & spiri¬
tus omnes retinet, ac colorat, eò quod Ethe.
lia colorata omnia colorat. Et scitote, quòd
22
TVRBA
corpus non potest tingere seipsum, nisi spiri¬
tus occultus extrahatur è ventre eius, & fiat
corpus, anima & spiritus (qui est spiritualis
tinctura) Spissum enim illud terreum non tin
git, verùm ipsum tenue naturae tingit, quod
corpus perfringit. Cùm autem corpus aeris re¬
gitis, & ex eo tenuissimum extrahitis, vertitur
id tenuissimum in tincturam & colorat. Ideo¬
que dixit Sapiens, quòd aes nisi priùs tingatur,
non tingit, & hae duae tincturae sunt conden¬
sum & humidum: condensum iungitur hu¬
mido, eò quòd sulphura sulphuribus conti¬
nentur, & iure naturę gaudet natura, sua natu¬
ra aduentante.
ZENON inquit: Video vos duo corpora
iunxisse, quod minimè fieri debet: propterea
vobis dico filiis sapientiae, quòd oportet vos
compositum putrefacere 40. diebus: deinde
quinquies vase sublimare, deinde igni sterco¬
ris iungere & coquere. & colores, qui subinde
apparent, sunt huiusmodi: prima die apparet
color niger citrinus, secunda niger rubeus,
tertia croco sicco similis. Deinde succedit per¬
fectus color numo vulgi similis, & est Yxir
compositum ex humido & sicco inuariabili tin¬
gens tinctura. Et scitote, quòd corpus dicitur,
in quo aurum est. Elixir autem componentes,
cauete ne festinanter spiritum extrahatis: for¬
tasse enim moreretur. extrahite autem ipsum
vt Elixir nostrum, hoc est, vt venenum, & re¬
manebit
23
PHILOSOPH.
manebit anima, id est, tinctura ex multis attra¬
cta rebus & numis imposita. Haec igitur tin¬
ctura est vita iis, quibus iungitur. Detrimen¬
tum autem & mors corporibus, à quibus ex¬
trahitur. Atque ob id dixêre Sapientes, inter
ipsos esse libidinem, tanquam inter marem &
foeminam, & qui naturas horum nouit, proli¬
xitatem decoctionis & compositionis patien¬
ter fert, & lucrum accipit.
CHAMBAR inquit: Notandum est, vene¬
rabilis Turba, quod inuidi lapidem antimo¬
nium nuncupârunt, ipsumque iusserunt regi,
donec coruscans fiat, & vt marmor splendens,
& commiscentur aceto, & tegitur donec aqua
fiat, deinde congelatur, fitque lapis coruscans,
splendorem habens vt marmor: quem vbi vi¬
deritis, iubeo regere donec rubeus fiat, eò
quòd dum coquitur, donec diruatur, & terra
fiat, in rubeum vertitur colorem, & hoc vbi vi¬
deritis, reiterate, coquite, & imbuite, quousque
colorem induat praedictum, & aurum fiat occul
tum. Deinde iterate ipsum, & fiet aurum Tyrij
coloris. Oportet igitur vos, cùm videritis sic
lapidem coruscantem, diruendo incidere, & in
terram vertere, donec incipiat aliquid ruboris.
& postea aquę residuum accipietis (quam an¬
tea vos iusserunt diuidere in duas partes) &
eo residuo arenam multoties imbuetis, quousque
colores occulti in ea vobis appareant, & si eam
benè rexeritis, videbitis colores, sin minus fru
24
TVRBA
strabimini. Respicite igitur qualiter faciatis
amplexari paria. Masculus enim suam amplexa¬
tus foeminam, velociter in eius corpus transit,
& liquefacit ipsum, congelat, diruit, & confrin
git, & deinceps rubor non moritur. & si hoc
efficiatis absque pondere, mors eueniet, qua
eueniente, malum putandum est. Facite ergo
in liquefaciendo ignem leuem, ipsa autem in
terram versa Aquila, intensionem facite ignem,
& imbuite ipsam, donec colores appareant.
CVSTOS inquit: Miror, ô Turba Sapien¬
tum, de tali vi huius aquae ac naturae: cùm in¬
troiuit in hoc corpus, vertit ipsum in terram,
deimde in puluerem: quem si vultis experiri,
an sit perfectus, manu contingite: & si impal¬
pabilem vt aquam inueniatis, optimus est. Sin
autem, iterate ipsum coquendo donec perfi¬
ciatur. Et sciatis, quod si aliud qui aes nostrum
acceperitis, & aqua nostra eum regatis, nihil
efficietis. Contrà autem si aes nostrum aqua no¬
stra rexeritis, omnia praedicta inuenietis. Co¬
quite ipsum ergo leui igne, & fiet lapis num¬
mosus, de quo Sapientes dixêre: quòd Natu¬
ra naturâ laetatur, propter propinquitatem,
quam habent inter se haec duo corpora cum a¬
qua permanente. Horum igitur duorum vna
est natura. inter eos propinquitas est, quae si
non esset, non ita citò commiscerentur, nec
continerent se inuicem, nec vnum fierent.
DIAMEDES ait: Scitote, viri Sapientes,
quòd
25
PHILOSOPH.
quòd ex homine non nascitur nisi homo, nec
ex brutis nisi suum simile. atque ob id dico, na
turam non emendari nisi sua natura, quemad¬
modum homo non nisi ab homine emenda¬
tur. Ac proinde venerabili vtimini natura, ex
ea namque & ars existit, & opus eius fit. Con¬
iungite ergo masculinu serui rubei filium suae
odoriferae uxori, & iuncti artem gignent, qui¬
bus nolite introducere alienum, nec pulue¬
rem, nec aliam rem, & sufficiat vobis conce¬
ption, & verus filius nascetur. O quàm precio¬
sissima est serui illius rubei natura, sine qua re¬
gimen constare non potest.
BASSEN inquit: Introducite citrinum
cum sua vxore post coniugium in balneum, &
ne incendatis balneum plurimum, ne sensu &
motu priuentur. Subire facite balneum, quo¬
usque corpus & color eorum vnum quid fiant.
Deinde reddite ei sudorem suum, ac iterum
neci date, requiemque ei constituite, cauentes
ne fugiant. Et tunc veneramini regem, & suam
vxorem, & nolite eos comburere nimio igne,
sed eos regite donec nigri fiant, deinde albi,
pòst rubei, vltimò fiant venenum tingens. Si
haec intelligitis huius scientiae inuestigatores,
bene est, sin minus & adhuc ignorantes estis,
scitote quòd Deus celauerit à vobis veritatem.
Nolite ergo Philosophos reprehendere, sed vos
metipsos. Si enim Deus in vobis mentem fide¬
lem sciret, vtique veritatem vobis manifestaret.
26
TVRBA
NEPHITVS* ait: Breuiter dico vobis artis
inuestigatores, quòd Corsusse sit caput huius
operis, non initium verum, sed post comple¬
xum ritè ita vocatur. Quapropter Corsusse est
totum compositum, quod oportet septies as¬
sari, & tunc omne corpus tingit & vocatur nu¬
mus, aeris flos, vel auri flos, aut ferri flos, etiam
plumbum, stannum, & mille nominibus à Phi
losophis nominatur.
BONELLVS* ait: Cuncta quae viuunt, Deo
sic volente etiam moriuntur. Propterea illa na
tura, cui humiditas adempta est, cùm per no¬
ctes dimittitur, mortuo similis videtur, & tum
illa natura igne indiget, quousque corpus & il¬
lius spiritus in terram vertantur, & tunc fit pul
uis mortuo similis in suo tumulo. His pera¬
ctis, reddit ei Deus spiritum & animam, & o¬
mni infirmitate ablata, confortata est natura
nostra & emendata. Oportet igitur illam rem
comburere absque timore, donec cinis fiat, qui
cinis aptus sit recipere spiritum, animam & tin¬
cturam infusam. Inspicite filij doctrinae, quali¬
ter pictores nequeunt suis coloribus pingere,
quousque eos in cineres vertant & puluerisent.
Similiter & Philosophi suis aegrotis saepe ne¬
queunt medicinas componere, nisi fractis &
puluerisatis. Quòd si ipsum cinerem regeritis
subtiliter multa ab eo procedent, eò quòd aes
vt homo corpus habet & spiritum. Hominis
spiratio ex aëre est: similiter aes humore inspi¬
rato,
27
PHILOSOPH.
rato, vitam suscipit & multiplicatur ac augmen¬
tatur vt caeterae res. Atque ob id dixêre Philoso¬
phi, quod aes cùm comburitur, fit melius quàm
fuerat. Praeterea aes hoc nostrum cùm primò
coquitur, aqua fit: deinde quantò magis coqui¬
tur, tantò magis inspissatur, quousque lapis fit
omni metallo supereminens. Postea frangi¬
tur, imbuitur, ac igne intensiori assatur, quous¬
que coloretur, & fiat combusto sanguini simi¬
lis: tunc numos imponite, & tingit eos in au¬
rum. Quemadmodum enim ex sanguine sper¬
ma non fit, nisi diligenter in epate coquatur i¬
ta opus nostrum nequaquam tinctura est, nisi
diligenter coquatur, quousque puluis fiat, & i¬
ta putrefactione sperma ipsum spirituale effe¬
ctum sit. Tunc enim color, quem inuestiga¬
stis, & non aliter inuenietur.
NICARVS ait: lubeo posteros aurum acci¬
pere quod volunt multiplicare & renouare,
deinde in duas partes aquam diuidere, altera
quidem ac ipsum comprimere. Illud enim aes
incidens in illam aquam, dicetur fermentum
auri, & si bene regatis, vtraque simul coquun¬
tur, & liquefiunt vt aqua, quae coquendo con¬
gelatur, & tunc apparet rubodo. Hanc autem
rubedinem septies imbuetis aqua residua, aut
donec totam bibat suam aquam, coquite de¬
mùm, donec desiccetur, & in terram vertatur
aridam, deinde in accenso ponatur igne qua¬
draginta diebus, quousque putrefiat, eiusque
28.
TVRBA
colores cum cinere appareant.
BARSENITES ait: Quae dicta sunt supe¬
riùs, reiterare oportet. Corsusse rubigini aeris
similis est, & vituli vrina coquitur, quousque
Corsusse natura immutetur. In ventre namque
Corsusse natura vera occulta est, & haec vera
natura est ille spiritus tingens quam habuit ab
aqua permanente nummosa & coruscante. Ex¬
trahitur autem ita, terite Corsusse, & aquae se¬
pties imponite, donec totum bibat humorem,
& vim recipiat imminentem aduersus pugnam
ignis, & tunc rubigo nuncupatur. diligenter
ergo putrefacite, quousque puluis fiat spiritua¬
lis in colore sicci sanguinis, quem potentia i¬
gnis colorem introducat, donec inuariabili co
lore induatur.
ZEVMON* ait: Dicta Aegyptiorum nos in
errorem introducunt. Quod quęrimus publi¬
cè minimo precio venditur, & si nosceretur ne
tantillum venderent mercatores. Hoc autem
vile & abiectum Philosophi honorauerunt, o¬
mnibusque nominib. nominauerunt. & dixêre
quod sit lapis & non lapis, & sit guma Scotiae.
Atque ob id huius veneni vim celauerunt Phi¬
losophi, quia in eo est spiritus occultus quem
quaeritis, qui tingit, viuificat, salutem & animam
dat corporibus. Et vos nisi corpus teratis, di¬
ruatis, imbuatis, ac diligenter regatis, donec
suam pinguedinem extrahatis, & faciatis te¬
nuem spiritum impalpabilem, in vanum labo¬
ratis.
29
PHILOSOPH.
ratis. Atque ob id dixêre Sapientes, nisi cor¬
pora vertatis in non corpora, incorporea fa¬
ciatis corporea, nondum operis huius inueni¬
stis principium. Fiunt autem incorporea, cum
Ethelia teritur quousque fit puluis, & hic pul¬
uis non fit nisi fortissima decoctione, & con¬
tritione continua, & fit igne, non manibus, cum
imbibitione, putrefactione, & Ethelia. Et Sa¬
pientes cum in hac arte dixerunt, quòd natura
est vtilis & paruo venditur, fecerunt in hoc vul
gus errare. Dixerunt etiam, naturam suam, na¬
turis omnibus esse preciosiorem, & etiam hoc
dicto multos fefellerunt, & tamen verum di¬
xerunt. Ars enim duabus eget naturis, quia
non fit preciosum absque vili, neque vile absque
precioso. Quapropter oportet vos dicta maio¬
rum sequi, qui dixerunt: Nihil aliud expedit
vobis quàm aquam & vaporem sublimare. Nam
cum videritis illas duas naturas purificatas a¬
quam fieri, totumque corpus Magnesiae in a¬
quam liquefactum, tunc certè omnia vapor
sunt: de iure autem, tunc vapor continet suum
compar, id est, aqua aquam. Quare Philosophi
vtrumque vaporem nominauerunt, eò quòd
simul in putrefactione & decoctione vnita
sunt, & vnum alterum continet ne fugiat. Er¬
go permanentia fiunt. Nam natura occulta in
corpore congelatur, & color eius variatur, su¬
amque naturam exuit, & mancipatur ne fugiat.
Nigredo verò si apparet, est ex aegritudine,
30
TVRBA
in putrefactione moritur, & fit rubigo, & tunc
iure naturae non fugit, eò quod dimisit fugae
seruitutem, & libera facta est natura, suum con
sequens coniugem, eum ornans suo colore &
decore, non quemadmodum antea fecerat,
sed sumpto numo aureo eum viuificat. Et hanc
naturam, spiritum & animam Philosophi ap¬
pellauerunt. Insuper dixerunt, spiritum hu¬
midum esse nigrum, coinquinatione caren¬
tem. Et sicuti in homine est humiditas & sic¬
citas, sic in opere nostro nihil aliud est quàm
vapor & aqua. Propterea dixerunt antiqui, o¬
pus ex duobus esse, & haec duo iuncta non¬
nulli vocarunt compositum, eò quòd illa duo
quatuor sunt: inest enim siccitas & humiditas,
spiritus & vapor.
ASSOTES* ait: Dico vobis, quòd nisi subli¬
metis res in initio coquendi absque manuum
contritione, donec aqua omnia fiant, nondum
opus inuenistis. Et scitote, quod aliquando vo
cant aes arenam, aliàs etiam lapidem, & in toto
regimine nomina variant: tamen natura & hu
miditas fiunt aqua, & deinde lapis si bene com¬
misceantur: quia quod leue & spirituale est,
sursum sublimatur; quod verò ponderosum &
spissum, deorsum in vase remanet. Haec autem
est contritio Philosophorum, quae sit decoctio¬
ne non manu. Et scitote, quòd nisi omnia in pul
uerem vertatis, nondum contriuistis. Coqui¬
te ergo quousque conteratur, & puluis fiat.
AGADMON
31
PHILOSOPH.
AGADMON* inquit: Coquite aes donec le¬
ue corpus fiat & impalpabile, ac suo vasi im¬
ponite: deinde quinquies vel septies sublima¬
te, donec aqua descendat, scientes quòd cum
aqua puluis sit, diligenter contritum est. Quòd
si dubitatis quomodo aqua puluis fiat, scitote
quod intentio Philosophorum est, vt corpus
quod non erat aqua, antequam caderet, simul
cum aqua fiat aqua, & aqua aquae misceatur, &
fiant vnum. Sciendum praeterea, quòd nisi v¬
trumque in aquam vertatis, ad opus precio¬
sum non peruenietis. Oportet enim corpus
flamma ignis occupatum vt diruatur, & debi¬
le fiat cum aqua in qua est, donec fiat totum a¬
qua. Ignari autem cùm audiunt nomen aquae,
putant aquam nubis esse: quòd si libros no¬
stros legerent, scirent vtique aquam esse perma¬
nentem, quae absque suo compari cum quo fa¬
cta est vnum, permanens esse non possit. Haec
autem est aqua, quam Philosophi aquam auri
nuncupauêre, igneum venenum, bonum mul
torum nominum, arenam, quam Hermes ab¬
lui iussit multoties, vt Solis nigredo deleatur,
quam in solutione corporis acceperat. Et sci¬
tote, quòd nisi hoc corpus meum capiatis carens
spiritu, quod vultis minimè consequemini, eò
quod alienum quicquam opus non ingreditur,
nec quippiam nisi quod est syncerum. Quare
omnem pluralitatem dimittite: natura enim
vna re est contenta, & qui eam ignorat, peribit.
32
TVRBA
AFFLICTES inquit: Doctrinae filij scitote,
quòd totum opus & regimen non fit nisi aqua,
cui miscete Magnesiae corpus, & vasi suo im¬
ponite, & os diligenter claudite, ac leui coqui¬
te igne, quousque liquefiat, & in aquam verta¬
tur: calore enim aquae facilè totum aqua fiet.
Videntes autem nigredinem aquę imminere,
sciatis quòd corpus iam liquefactum est. Ite¬
rum suo imponite vasi, & quadraginta coqui¬
te diebus, quousque & aceti & mellis bibat hu
morem. Quidam autem detegunt vas singulis
septem diebus vel decem, sed vltima perfectio
in quadragesimo die, tunc perfectè ebibet hu¬
morem decoctionis. Abluite igitur ipsam, &
nigredine priuate, quousque lapis fiat tactu
siccus. Propterea dixerunt Philosophi, ablui¬
te Magnesiam aqua dulci, & diligenter coqui¬
te, donec terra fiat, & humor pereat, & tunc aes
nuncupatur. Acetum acerrimum ei imponi¬
te, ipsoque aceto imbui dimittite, & erit no¬
strum aes, quod aqua ablui permanente, Phi¬
losophi iussêre. Porrò Inuidiae dictum, quòd
quidam iusserunt ipsum coquere vapore, do¬
nec lapis fiat coruscans, splendorem habens
marmoris, & viso hoc, maximum esse ad arca¬
num ventum. Nam & deinceps oportet ipsum
conteri, & aqua illa residua & dimidia, septem
vicibus imbui permanente: qua absumpta pu¬
trefieri, donec optatum videatur habeaturque.
CRANSES* ait: Sapientes, accipite aes no¬
strum, &
33
PHILOSOPH.
strum, & cum prima parte aquae, suo imponite
vasi, & coquite quadraginta diebus, ac ab o¬
mni immunditia mundate, & coquite donec
peragantur dies, & lapis fiat sine humore. De¬
inde coquite donec remaneat fex: postea ab¬
luite aqua, qua absumpta dimittite, vt putre¬
scat in suo vase, donec videatis quod quaeritis.
Vocauerunt autem Philosophi hoc composi¬
tum in nigredinem versum, SATIS NIGRVM,
& dixerunt, Regite ipsum aceto & nitro. Quod
verò remanet, si dealbatur, SATIS ALBVM
dixerunt, & iusserunt vt aqua regatur perma¬
nente, quod vocarunt SATIS RVBEVM,
iusserunt vt aqua & igne regatur donec rubeum
fiat. Vocarunt autem eam ob causam hoc no¬
mine, propter colorum varietatem. In opere
enim non est varietas rerum, nec multitudo,
aut contrarietas, sed tantùm oportet aes nigrum
album facere, deinde rubeum. Veri Philoso¬
phi nullam aliam intentionem habuêre, nec
aliud docuerunt, quàm vt Yxir liquefiat, con¬
teratur, & coquatur, eousque dum lapis fiat
marmori similis. Atque ob id dixerunt Philo¬
sophi: Coquite ipsum vapore, donec lapis fiat
coruscans, splendorem habens. Hoc vbi vide¬
ritis, maximum habetis arcanum. Oportet au
tem hoc ipsum terere, & aqua abluere septies
permanente: deinde contritum in sua aqua con¬
gelare, donec sua abstrahatur natura occulta.
Et hoc voluit Maria cum dixit, Sulphura sul¬
34
TVRBA
phuribus continentur, & humor similiter à suo
humore, eò quòd ex sulphure sulphuri mixto
maximum fit opus. Iubeo autem vos ipsum
sulphur Sole & rore regere, donec optatum e¬
ueniat. Sciatis autem quòd dealbare duplex
est, sicuti & rubeum facere: vnum in contri¬
tione, aliud in decoctione. Cauete insuper ne
ab aquis ea separetis, quò minus pereat anima
& corpus, quae duo in vase sunt.
EFISTES* ait: Animaduertite, filij doctri¬
nae, qualiter Hermes Philosophorum caput
dixerit, cùm docuit naturas commiscere. Di¬
xit enim: Accipite lapidem auri, & humori
commiscete (qui est aqua permanens) suo¬
que vasi imponite super leuem ignem donec
liquefiat: deinde dimittite donec arescat, & a¬
qua cum arena se inuicem contineant, tunc fiat
ignis intensior, quousque arescat & terra fiat.
Hoc peracto, scitote arcam esse initium. Hoc
autem multoties facite, donec pereant aquae
partes duae, & colores vobis appareant. Et sci¬
tote quòd dealbatio non fit nisi decoctione,
atque ob eam causam repetitur conterendo
& imbuendo frequentissimè. Iubeo autem ne
simul aquam fundatis, ne Ysir submergatur,
sed paulatim infundite, terite, & desiccate, &
hoc saepe facite, donec arescat, & in puluerem
expectati coloris vertatur.
BACASER inquit: O omnes huius artis
inuestigatores, scitote, quòd ad notitiam &
vtili¬
35
PHILOSOPH.
vtilitatem huius artis peruenire non potestis,
nisi patienti & prolixo animo sitis. Qui ergo
longanimis erit, libenterque patientia frui¬
tur, in tramite iusto huius artis meabit: qui ve¬
rò citius se putat ex libris nostris fructum ca¬
pere posse, fallitur, satiusque fuerat non inspi¬
cere quidem, quàm vnquam contigisse. Libri
enim nostri magnam iniuriam videntur in¬
ferre his, qui solummodo semel, bis vel ter
scripta nostra legunt, cum intellectu, omnique
eorum studio frustrati, etiam (quod pessimum
est) opes, labores, & tempus, si quod in hac ar¬
te insumpserunt, amittunt. Veruntamen qui
curuat dorsum ad libros nostros legendos,
eisque studiosè vacat, memoriam animumque
adhibet & arrigit, nec est vanis implicitus co¬
gitationibus, Deumque precatur, vt Salomon,
pro sapientia, non pro opibus largiendis, is in
regno rex regnabit nostro indesinenter, quo¬
usque moriatur. Deum igitur timete, ô inue¬
stigatores: quod enim quaeritis, parui nequa¬
quam est precij. Thesaurum enim maximum,
& munus Dei excellentissimum quaeritis. Et
cognoscite, ô inuestigatores, id quod Philoso¬
phi dudum intimauerunt dicentes, quod re¬
ctum non nisi errore discernitur, & nihil ma¬
gis dolorem cordi generat, quàm error in hac
arte & opere. Dum enim quis putat se fecisse,
mundum habere, nihil in manibus suis inue¬
niet. Vtcumque autem, Philosophi opus, remque
36
TVRBA
ipsam varijs nominibus composuerunt, veri¬
tas semper in eorum est scriptis. Dixerunt ete¬
nim, commiscete, coquite, dealbate, terite, as¬
sate, coagulate, & soluite Etheliam, ac rubigi¬
nem facite: verba plurima sunt, regimen tamen
vnum est. Si igitur vultis veritatem inuenire,
non est opus illa operis diuisione, sed tantum¬
modò hoc curate, complexionem aptate: de¬
inde multo tempore leniter coquite: neque de¬
coctionis & imbibitionis vos taedeat, quousque
videatis Yxir in Tyrium & regium vestitum
decoratum. His verbis quamuis mortua sunt,
inest tamen vita intelligentibus. Frequenter
igitur legite ea, & super his semper plurimum
meditamini, sapientia accedet vobis.
Inquit HYARGVS*: Aes de quo praedixe¬
runt Philosophi, non est vulgi, neque vulgi stan
num, verùm corpus est nostrum, quod opor¬
tet corpori Magnesiae admisceri, vt coquatur
& teratur absque taedio, donec lapis fiat. De¬
inde lapis ille iterum in vase suo teri debet a¬
qua vitae & nitri, & totus dirui. Oportet au¬
tem vos habere aquam continuè, qua quantò
magis coquitis, tantò magis inspergatis, quo¬
usque acquirat rubiginem, quae est operis fun¬
damentum. Hanc coquite & Aegyptiaco teri¬
te aceto, & vtrumque vel aes ipsum, vel ipsum
acetum & aquam Aes vocate.
Inquit CADMON. Dixisti Hyarge, quòd
vtrumque quod in commixtione venit, aes vo¬
cari
37
PHILOSOPH.
eari consuetum sit à Philosophis: & bene qui¬
dem: id enim est aes, quod in quatuor vertitur,
& ex vna re est. Oportet igitur accipere ex ae¬
re nostro partem vnam, & ex aqua permanen¬
te, quae etiam aes vocatur, tres partes. Deinde
commiscete aceto, & coquite tandiu, quous¬
que inspissentur, & vnus fiant lapis: deinde
continuè coquite & imbibite, donec terra &
puluis fiat Tyrius.
ASCANIVS ait: Cum legimus in libris
Philosophorum, quòd natura tantùm vna est,
quae omnia superat, scire oportet, quòd vna &
vnum compositum sunt. Nonne videtis ho¬
minis compositionem esse ex anima & corpo¬
re? Sic oportet nos duo coniungere, quam con¬
iunctionem Philosophi comparauerunt con¬
iugibus, ex quorum amplexu resultat aqua au
rea. sed hoc de secundo opere. De primo di¬
cam pauca: Irritate bellum inter aes & argen¬
tum viuum, donec ad interitum veniant &
corrumpantur, tunc aes argentum viuum con
cipiens, coagulat ipsum. Argentum verò vi¬
uum concipiens aes, congelatur: deinde cor¬
pus vtriusque diruitur, nec puluis fit diligenti &
multa imbibitione & decoctione. Rubeum
masculum verò, foeminae (quae ex vapore est)
coniungite, donec masculus & foemina fiant
Ethelia. Qui enim per Etheliam eos in spiri¬
tum vertit, deinde rubeos facit, omne corpus
tingit, eò quòd cùm corpus diligenter teritur,
38
TVRBA
munda ex eo anima spiritualis ac sublimis ex¬
trahitur, quam omne corpus tingit, & est sulphur
naturae, quod varijs nominibus nuncupatur.
DARDARIS inquit: De regimine satis su¬
perque à vobis dictum est: de coniunctione
igitur pauca dicam. Significo igitur posteris,
quòd inuestigatores non possunt extrahere
occultam naturam illam sulphuream, nisi per
Etheliam, qua corpora fiunt non corpora co¬
quendi continuitate, & ipsius Etheliae subli¬
matione. Insuper scitote, quòd argentum vi¬
uum est igneum, omne corpus comburens
magis quàm ignis, & corpora mortificans: &
quod omne corpus quod ei commiscetur, te¬
ritur, & morti datur. Corporibus ergo diligen
ter contritis, & prout oportet exaltatis, fit E¬
thelia natura, calorem non fugiens, sed tingens
aes. Et est quòd Sapientes antea dixerunt,
quòd figit argentum viuum donec tingatur,
quod tinctum existens, tingit. Praeterea scito¬
te, quòd aeris corpus Magnesia regitur, & ar¬
gentum viuum habet quatuor in se, tamen non
habet esse nisi in humiditate, quae aqua sulphu
ris dicitur, & quae sulphura continet. Sunt au¬
tem sulphura animae occultae in quatuor ele¬
mentis, quae per artem extractae, se inuicem con
tinent naturaliter & coniunguntur. Si autem
occultum quod est in ventre sulphuris aqua
regatis, e& bene mundetis, occultum obuians
suae naturae laetatur, similiter aqua pari suo: sed
haec
39
PHILOSOPH.
haec quatuor non tinguntur, verûm quintum
tingit. Propterea dixerunt Philosophi, quòd
quatuor numi vulgi non tingunt nisi aes, quod
aes tinctum postea tingit numos vulgi.
MOSIVS* ait: Hoc vnum quod saepe nomi¬
natum est, Philosophi multis nominibus nun¬
cuparunt, aliquando duob. nominibus, quan¬
doque etiam tribus nominauerunt. Dicam
autem ego vobis iam quid sit, Vnum quidem,
quod est argentum viuum igneum: Duo, cor¬
pus in eo compositum, & tertium est aqua sul¬
phuris, qua abluitur, & teritur, ac regitur v¬
num, donec opus peragatur. Et hoc est quod
innuit Philosophus cùm dixit: Argentum vi¬
uum quod tingit aurum, est argentum viuum
Cambar, nihilominus tamen Philosophi di¬
stinguunt, & dicunt, aliquando est Cambar,
aliquando auripigmentum. Sed ita oportet
intelligatis: Argentum viuum Cambar, est Ma
gnesia: Argentum verò viuum seu auripig.
mentum, est sulphur quod ascendit de com¬
posito misto. Oportet igitur vos illud spissum
commiscere veneno igneo, & putrefacere ac
diligenter terere, quousque spiritus fiat in al¬
tero occultu spiritu, & tunc fit tinctura, quae
tingit omnia quae vultis.
Inquit PLATO: O vos magistri operis, ca¬
uete cùm corpora soluitis, ne comburatis e¬
tiam: quia oportet coquendo abluere ea mari¬
na aqua, quousque totum eorum sal in dulcorem
40
TVRBA
vertatur, & clarescant ac tingat. Spiritu itaque
separato à corpore, in altero spiritu occultus,
factus est vterque fugiens: quod Sapientes ex¬
presserunt his verbis: Fuge, ianuam reserate
non fugienti. Conuertens namque sulphu¬
reum in spiritum similem sibi, fit vterque fu¬
giens: Non fugientes autem similiter fiunt:
quia per ignis intercessionem se inuicem am¬
plexantur & continent. Itaque accipite ea quae
non fugiunt, & iungite, & abluite corpus in¬
corporeo, & corpore carente, corpore solida¬
te, quousque vertatis ipsum in corpus, corpo¬
ribus non fugientibus: & vertite terram in a¬
quam, aquam in ignem, ignem verò in aërem,
& celate ignem in intimis aquae, terram verò
in aëris ventre, & calidum miscete humido,
siccum verò frigido: quia Natura naturam su¬
perat: deinde verò Natura naturae congaudet:
tandem Natura naturam continet: continens
autem omnia terra est. Cum enim quatuor na¬
turae in coelum ascenderunt, rursus tandem
descenderunt, ita vt ignis in aërem, aër in a¬
quam, aqua in terram incidat: finis itaque totius
operis puluis ac cinis sunt.
ACTOMANVS inquit: Philosophi de ru¬
bigine frequentissimè tractauerunt: Rubigo
autem fictum nomen est, non verum. Dico
autem vobis, quòd rubigo sit secundum o¬
pus, quod ex solo auro fit, atque ob id Irudi¬
nem vocauerunt: quia in sulphureo aureo co¬
latur,
41
PHILOSOPH.
latur, quemadmodum Irudo in aqua. Est igi¬
tur rubigo rubefactio in secundo opere: in pri
mo enim rubiginem facere, est dealbare opus,
in quo Philosophi iusserunt poni auri florem,
& aurum aequaliter.
MVNDVS ait: De rubigine satis tractatum
est; dicam igitur de veneno. Venenum non est
corpus, eò quòd subtiles spiritus tenuem ipsum
spiritum fecerunt, & corpus tinxerunt, & in
venenum verterunt: quod venenum Philoso¬
phi asserunt omne corpus tingere: atque ob
id opinati sunt, quòd qui aurum in venenum
vertit, is ad propositum iam peruenit: qui ve¬
rò non, nihil effecit. Dico autem quòd nisi igne
res attenuetis, quousque illae res vt spiritus a¬
scendant, nihil dum perfecistis. Hic igitur est
spiritus ignem fugiens, & fumus ponderosus,
qui dum corpus ingreditur, vniuersum pene¬
trat, & natura eius eo laetatur. Atque ob id di¬
ctum est: Accipite spiritum nigrum viuentem,
& eo corpora diruite & cruciate, quousque al¬
terentur ad beneplacitum vestrum.
PYTHAGORAS inquit: Intelligendum vo
bis est, ô Turba, quòd sulphur, & calx, & alu¬
men, quod est ex pomis & Kuhul, & sputum
Lunae, ac sputum combustibile, omnia illa sci¬
licet nihil aliud esse, quàm aquam sulphuris, &
aquam ardentem. Et scitote, quòd Magnesia si
cum argento viuo miscetur, sulphura commix¬
ta esse, & sulphura se inuicem consequuntur.
42
TVRBA
Non igitur oportet vos illam dimittere Ma¬
gnesiam absque argento viuo: cùm enim com
ponuntur, fortissima est compositio, quae vna
est de decem, quam Philosophi reginam con¬
stituerunt. Et congelare ipsum, non est qui¬
dem vnum regimen, secundùm Philosopho¬
rum constitutionem. Prima enim coagulatio
est stanni, & aeris, & plumbi: secunda verò sul¬
phurum aqua componitur. Et sciendum, quòd
nihil aliud est huius artis scientia, quàm va¬
por & aquae sublimatio, argenti viui Magne¬
siaeque corpori coniunctio. Similiter & Phi¬
losophi in libris suis demonstrârunt, quòd sul
phuris munda aqua ex Sole est sulphur, &
quòd nullum sulphur fit absque calce argenti
viui, & sulphuris aqua.
BELVS* inquit: De compositione multa tra
ctata sunt: compositio autem & contractus v¬
num quid sunt. Accipite ergo ex altera compo
sitione partem, & partem ex auri fermento, eisque
mundam sulphuris imponite aquam, & habe¬
bitis potens arcanum, quod omne corpus tin¬
git. Sed interim est notandum, quòd aqua mun¬
da, quę ex sulphure est, non est ex solo sulphu¬
re, verùm ex pluribus composita rebus, quae
vnum sulphur facta sunt ex pluribus sulphu¬
ribus. Vt ergo multa sulphura vnum fiant sul¬
phur, miscete pugnans cum igne non pugnan¬
ti. Coniuncta namque in igne eis conuenien¬
te praeliantur, & amicitia fit constans, eò quòd
calida
43
PHILOSOPH.
calida Medicorum venena, leui igne coquun¬
tur incomburente. Et hoc innuerunt Philoso¬
phi, cùm dixerunt, in decoctione, parum sul¬
phuris multa comburit dura corpora. Et hu¬
mor, quod relinquitur, humida pix, balsamum,
&c. nominatur. Verùm hoc arcanum est, quod
aperiam vobis. Hoc arcanum ex duabus pro¬
cedit compositionibus, Sulphure scilicet &
Magnesia. Et Philosophi hoc compositum ir
vnum redactum, Aquam nominauerunt, &
sputum boletorum, & spissum aurum. Omni¬
bus autem in argentum viuum versis, sulphu¬
ris aquam nominant, sulphur quoque cum sul
phure continetur, dicunt igneum esse vene¬
num, quod est potens arcanum, proueniens
ab his, quae nostis.
Ait PANDVLPHVS: Iubeo vt argentum
viuum ex Cambar capiatis, & eum in taberna¬
culis sublimetis (est enim alterum sulphur, de
quo antea dictum est) & sic sulphur sulphu¬
ri miscebitur, & multa ex eo procedent ope¬
ra. Eo autem sublimato, procedet illud argen¬
tum viuum à Cambar, quod Etheliae, Auripi¬
gmentum, Zendrio, Ebsemeth, Magnesia, Chu¬
cul, & multis aliis nominibus nuncupatur, de
quo Philosophi dixerunt, quòd natura in suo
ventre erat occulta. Recto autem illo (quoniam
omnium decem est perfectio) suo regimine, mox
conueniens apparet eius alba natura, nec in eo
vmbra vlla apparet, & tum Sapientes vocarunt
44
TVRBA
Plumbum, Exebmich, Magnesia, Martech, &
aes album, quod vbi verè dealbatum est, vm¬
bra caret, & omni nigredine, & sua dimisit cor¬
pora spissa & ponderosa, nullum corpus pe¬
netrantia, & simul cum eo mundus spiritus hu
midus ascendit: qui spiritus tinctura est. Ideo¬
que Sapientes dixêre, aes animam & corpus ha¬
bere, & id quidem verum: Anima est eius spi¬
ritus, corpus verò eius spissum. Ideò oportet
vos spissum diruere corpus, quousque spiritum
extrahatis ex eo tingentem, extractum quo¬
que ex eo spiritum leui sulphuri miscete, & per¬
agetis propositum.
MORFOLEVS* inquit: Oportet, sapientes
Viri, lento igne primùm humiditatem combu
ri, vt exemplo nobis monstratur in generatio¬
ne pulli, & vbi augmentatur ignis, vas vndi¬
que obduretur, ne corpus aeris, & spiritus eius
fugiens extrahatur. Et hoc innuerunt Sapien¬
tes, cùm dixerunt: Accipite argentum viuum
ex aeris flore, quem, scilicet aeris florem, nostri
aquam dixerunt, & igneum venenum ab ho¬
minibus extractum est. Et iterum dixerunt:
Cùm omnia vnum fiunt, facta sunt corporea
incorporęa, & è conuerso. Praeterea dixerunt,
quòd omne corpus dissoluitur cum spiritu, cui
mixtum est, & proculdubiò similiter fit spiri¬
tuale: & omnis spiritus à corporibus altera¬
tur & coloratur, cui spiritui color tingens, ac
contra ignem constans miscetur. Benedictum
ergo
45
PHILOSOPH.
ergo sit nomen eius, qui Sapientibus inspira¬
uit corpus in spiritum vertere, vim & colorem
habentem inalterabilem & incorruptibilem
& quod priùs erat Sulphur fugiens, nunc fa¬
ctum est Sulphur non fugiens & incombusti¬
bile. Scitote insuper doctrinae filij, quòd qui
potest spiritum fugientem rubeum facere cor¬
pore sibi coniuncto: deinde ex illo corpore &
spiritu suam tenuem naturam in suo ventre oc¬
cultam extrahere ingenio subtili, opus inue¬
nit. Et notate, quòd prolixitate coquendi tin¬
git corpus. & hoc dixerunt Philosophi, quòd
rebus fortiter contritis, & igne diligenter co¬
ctis, fiunt tincturae fixae: & quicquid libris suis
occultè narrauerunt, argentum viuum signifi¬
care voluerunt, quod aliquando dicitur aqua
sulphuris, aliquando plumbum, aliquando e¬
tiam numus.
YXIMIDIVS inquit: Iam tractasti Morfo¬
lee, de aeris & spiritus humidi regimine, & o¬
ptimè quidem. Sed maximum est arcanum,
quod Philosophi dicunt: Aes non tingit, cùm
tamen tingitur, tingit: eò quòd argentum vi¬
uum, cùm suae miscetur tincturae, tingit. Cùm
verò miscetur his rebus, tincturę Philosopho¬
rum, res fermentatae, mixta corpora, Corsusse,
& colla auri, venenum, maris splendor, Ethe¬
lia, auripigmentum, & randerich tinctura vo¬
catur. Quae tot nomina vana esse putantur &
superflua, vera tamen sunt, non autem confi¬
46
TVRBA
cta, eò quòd vnum sunt, vna opinio, & vnum
iter: hoc est, argentum viuum, quod est qui¬
dem ex omnibus extractum, ex quo omnia
fiunt, qui & est aqua munda, quae vmbram ae¬
ris delet. Et scitote, quòd hoc argentum viuum,
cùm dealbatur, fit sulphur, quod à fuga deti¬
netur, & assimilatur marmoris splendori. Et ar
canum quidem hoc est maximum: quia solum
sulphur aes dealbat.
Intimandum est etiam vobis, huius artis in¬
uestigatores, quòd illud sulphur non potuit aes
dealbare, quousque in opere priori fuerit deal
batum: nam sulphuris huius mos est fugere.
Cùm igitur sua spissa fugit corpora, & vapor
sublimatur, tunc oportet vos alio argento vi¬
uo sui generis ipsum continere, ne fugiat. Fit
autem id quàm primùm argentum viuum &
aes ipsum coniunguntur. Tunc enim saepe in¬
uicem soluunt, & concipiunt, & fugere non si¬
nunt, sed vtrumque argentum viuum fiunt. Et
ita hoc, quod primo aes, neque argentum viuum
fuerat, commixtione tamen argenti viui factum
est: quod scilicet additum argento viuo, priùs ar
gentum viuum, cui mos erat fugere, continet. Qua¬
re Philosophi dixerunt: Sulphura sulphuribus
continentur. Ampliùs scitote, quod sulphura
tingunt, deinde fugiunt proculdubiò, nisi ar¬
gento viuo sui generis iuncta fuerint. Non pu¬
tetis ergo, quod tingit, deinde fugit, numum
esse vulgi: verùm Philosophorum intentio est
numus,
47
PHILOSOPH.
numus, quod nisi albo vel rubeo miscetur,
(quod est argentum viuum sui generis) pro¬
culdubiò fugiet. Iubeo autem vos argentum
viuum argento viuo miscere, quousque vna
eademque aqua fiunt munda, ex duobus com
posita. Hoc est igitur maximum arcanum.
EXIMENVS inquit: Multis & omnibus pe
nè metallorum nominibus Philosophi aquam
nostram, & opus nostrum nuncupauerunt: vt¬
cunque autem vocent, semper ipsam aquam
significant. Ipsa aqua cum rebus suis in vase
suo posita, prohibet ne res comburantur, &
quantò magis ipsae res flamma occupantur, tan
tò magis in aquae intimis absconduntur, ne i¬
gnis calore laedantur. Aqua autem eas in suo
vase recipit, & ignis flammam ab eis repellit.
Et ita rebus cum aqua diligenter tritis, Ethe¬
lia scandit, & opus deinceps sola imbibitione
aquae ad verum operis finem perducit.
ANAXAGORAS rursus ait: Notifico vobis,
sitiens & ad bibendum apta est Ethelia, quae
praecedente sulphure cocta est. Vitreo ergo vasi
imponite, & coquite, quousque Cambar fiat.
lubeo autem vos continuè coquere, & itera¬
tè, nec vos taedeat. Et scitote, quòd operis hu¬
ius perfectio est aqua sulphuris, quae cum eo
coquitur, donec rubigo fiat. Omnes enim Phi
losophi dixerunt: Qui potest aurum in rubi¬
ginem vertere, veneni propositum iam inue¬
nit: qui verò minimè, in nihilo est.
48
TVRBA
Ait AZIRATVS: Iubeo posteros de numis
accipere, quos Philosophi fecerunt, mixtis ae¬
ris partibus, & vasi ad coquendum imponere
ipso vase clauso optimè: Tum verò cùm aes
numis contritum, & in aquam versum est, ni¬
gredo apparebit de Kuhul, quae de nigredine
numorum est, & nigredine consumpta, pre¬
ciosa albedo illis apparebit: deinde coquendo
desiccentur, quousque in lapidem vertantur.
Illum coquite continuè igne priore fortiore,
& diruetur confringeturque, ac in cinerem ver¬
tetur. O quàm preciosus est cinis iste filiis do¬
ctrinae, & quàm preciosum est quod ex eo fit.
Miscentes igitur cinerem aqua, iterum coqui¬
te, quousque cinis ille liquefiat: deinde coqui¬
te, & aqua imbuite permanente, quousque com
positio dulcis fiat, ac suauis & rubea. Imbuite
etiam quousque humida fiat. Amplius tum i¬
gne priore fortiore coquite, ac vasis diligenter
os claudite: hoc enim regimine corpora fu¬
gientia fiunt, & spiritus in corpora, corpusque
in spiritum vertitur, & inuicem nectuntur: de¬
inde fiunt corpora spiritus, animas habentes
tingentes, eo quod inuicem germinant.
OBSEMEGANVS ait: Dico quòd inuidi
totam artem hanc nominum multitudine va¬
stauerunt: ars tamen est, secundùm quam ius¬
sêre Philosophi aurum numosum facere, & eum
calcinare, sublimare, figere, terere, dealbare,
coagulare, coquere, & in rubeum vertere, &
vocaue¬
49
PHILOSOPH.
vocauerunt Etheliam ignem, & vas cribrum,
aquam sulphuris compulam: & hoc totum nihil
aliud est, quàm contritio, & dealbatio. Praeterea
dico, quòd argentum viuum apud visum al¬
bum est, cumque autem fumus ei aduenit, ver¬
titur in rubeum, & sit Cambar: hoc est, vene¬
num. Et hoc inuenerunt Philosophi, dicentes,
quòd natura plumbi facilè conuertitur: pro¬
pterea saepenumerò reiterauerunt hoc verbum,
Conterere, vt multis modis monstrarent spi¬
ritus in vase occultos abstrahere, & aqua im¬
posita prohibere, ne comburantur, aliàs ignis
ipsos facilè comburit. Sed aqua apposita, quan¬
tò plus flamma eos inuadit, tantò plus in visce
ribus aqua penetrat, & prohibet ne flamma
comburatur. Atque ob id etiam antiqui multa
tractauerunt de sublimatione: quia nisi res i¬
gne fortiter conteratur, Ethelia non ascendet,
quod voluit Hermes innuere, cùm dixit: Cri¬
brate res, quas nostis, & altiùs liquefacite.
ARZOCH ait: Nisi res igne conterantur, E¬
thelia non ascendet, & ea non ascendente, nihil
facitis. Videtis enim quòd ventus Meridiei
plurimus cùm exaltatur, nubes sublimari fa¬
cit, marisque vapores eleuat. Hoc est vas, & te¬
sta, in qua inest sulphur incombustibile. Mo¬
neo autem vos, vt argentum viuum, quod ex
pluribus est confectum, congeletis, vt duo tria
fiant, & quatuor vnum, ac duo vnum.
ANAXAGORAS inquit: Accipite combu¬
50
TVRBA
stum fugiens, & corpore carens, & incorpora¬
te eum: deinde sumite ponderosum fumum
habens habile ad bibendum. Hoc est, vt rem
clariùs exponam, Hoc combustum fugiens, &
ad bibendum sitiens, est Ethelia, quę cùm sul¬
phuri coniuncta est, vitreo vasi imponite, &
coquite, donec Cambar fiat, & peragat arca¬
num quod quaeritis. Coquite ergo, & non pi¬
geat vos reiterare: tota enim perfectio sulphu
ris in decoctione tabulae consistit. Coquatur
igitur quousque fiat rubigo. Omnes quidem
Philosophi dixerunt, quod qui rubiginem in
venenum aureum potest conuertere, opus per¬
agit: sin autem, in vanum laborat.
PITHEN inquit: Dico, quòd cum Magister
de aqua ista primò tractasset, postea in fine sui
libri loqui voluit de fermento auri. Quare mi¬
rum est, cur inuidi finem ante principium in
suis tractatibus posuerunt, praecipiendo in auri
fermento aquam sulphuris mundam cum ali¬
quantulo suae gumae commisceri. Praeterea pu
trefactionem omiserunt, de qua pauca dicam.
Putrefactio non fit absque humido & sicco, &
ex vtroque nascitur operis principium, licet
in tres partes inuidi hoc opus diuiserunt.
CONSTANS ait: Quid nobis cum inuidis,
& eorum tractatibus? Certum quippe est, hoc
opus quatuor habere naturas, quae sunt, ignis,
aqua, aër & terra: quae nisi habeantur, nihil vn
quam generatur, nec quicquam absoluitur in
arte.
51
PHILOSOPH.
arte. Iungite ergo siccum humido, hoc est, ter¬
ram & aquam, & coquite igne & aëre, quousque
spiritus in anima desiccetur: scientes quòd te¬
nue tingens sumit virtutem ex tenuissima terrae,
aëris & aquae parte, & exsiccatur. Hic enim est
modus operis nostri, vt omnia in terram vertan¬
tur. Nolite ergo res multiplicare: Inuidi quidem
eas multiplicauerunt, & varia descripserunt re¬
gimina, vt inquisitores fallerent: & assimilaue¬
runt hoc opus sicco, omni lapidi & metallo, a¬
nimalibus, omni reptili & volatili: vos autem
scitote, quòd corpora corporibus tinguntur,
& corpora corporibus figuntur: & quod Phi¬
losophus dixit; In arte est argentum viuum de
Cambar, & in humis est argentum viuum de
masculo: & nihil aliud curate, quoniam non
sunt nisi haec duo argenta viua.
ASTRATVS inquit: Qui veritatem vult as¬
sequi, capiat Solis humorem, & sputum Lunę.
Veritatem dico, nec aduersa adfero: numos
enim, quos Philosophi capere iusserunt, numi
Hermetis sunt, de quibus partem sumi iussit,
& ex aere Philosophorum partem, & numis
miscere, ac vasi imponere, obstructo diligen¬
ter ore, & coquere septem diebus, & tunc ver¬
titur aes in numos. Coquatur ergo iterum, &
non taedeat vos decoctione: postea aperia¬
tur vas, & nigredo inuenietur: qua absumpta,
apparebit albedo nobilissima. Postea pona¬
tur in locum suum, & iterum coquatur, donec
52
TVRBA
lapilli in siccum vertantur, postea coquatur i¬
gne fortiori, quousque lapis durior fiat, & con
fringatur, ac in cinerem vertatur. ô quâm pre¬
ciosus est cinis ille. Viri Sapientes, intelligite
illud, Aquae suae iterum coquite, donec lique¬
fiat. Postea coquite ipsum, & imbuite ipsum
cum aqua permanente, donec compositio dul
cis & suauis ac rubea appareat. Postea imbui¬
te, donec humida fiat: demum coquite igne
fortiori, &, vt dictum est, os vasis claudite. Hoc
est regimen, quo corpora fugientia, non fugien¬
tia fient, & spiritus in corpora, & corpora in
spiritus vertuntur, & se inuicem nectuntur, ac
vltimò fient corpora spiritus, animam haben¬
tes, & tingentes, ac germinantes. Quapropter
diligenti opera aes dealbate aqua permanen¬
te, donec accidat ei rubigo, & congeletur, fiat¬
que corpus Magnesiae: deinde coquite, donec
totum corpus confringatur, & ita fugiens ver¬
tetur in cinerem, & efficietur aes vmbra carens,
& tinctura Philosophorum.
ANASTRATVS inquit: Dico vobis, quòd
hoc secretum inuidi variè depinxerunt: ali¬
quando in membra, in physicam ratiocinatio¬
nem, Astronomiam: & interdum assimilauerunt
arboribus, metallis, & vaporibus, ac reptilibus¬
& quantò plus potuerunt, ipsa nomina multi¬
plicauerunt. Ego verò vobis dico, sumite fer¬
rum, facite inde laminas, postea aspergite eas
veneno, & ponite in vas, cuius os benè occlu¬
datur,
53
PHILOSOPH.
datur, & cauete humorem multiplicare: vel
ponatis ipsum siccum, & facite siccum massam
fortem. Scientes quòd si aquam massae multi¬
plicaueritis, non continebit eam, neque benè
ardebit in camino: & si nimis siccaueritis, non
coniungetur, nec coquetur. Exsiccate ergo
eam, & in vase suo ponite, cuius os firmiter clau¬
datur: & postea fiat ignis carbonum desuper per
dies aliquot: deinde aperiatur vas, & inuenie¬
tis in eo, & etiam in coopertorio vasis nodos
paruulos. Et hoc est, quod igne sibi ministra¬
to, acetum surgit in altum: eius namque natu¬
ra spiritualis est, quia sursum ascendit: & ideò
moneo vos, vt per se teneatis eam. Tribus enim
decoctionibus multiplicatis, conglutinatur,
& ab igne congelatur, eiusque natura conuerti¬
tur in naturam: sic Cambar similiter decoctio¬
ne & liquefactione tali disiungitur. Notum e¬
tiam facio vobis, quòd ista frequenti decoctio¬
ne consumitur tertia pars aquae, residuum ve¬
rò eius efficitur ventus, qui Cambar & spiritum
eius portat in ventre suo. Praeter haec dico,
quòd nihil est preciosius arena maris rubea, &
est sputum Lunae, quod Solis lumini iungitur,
& congelatur. Et quantò plures transeunt dies,
tantò fortiùs congelatur, & non comburitur.
Solis enim beneficio coctum congelatum est,
& albedo illa praestantissima facit eum terre¬
num ignem superare.
BALGVS* ait: Quidam fructum artis istius
54
TVRBA
Tulleas descripsit, & mirabili modo me cepit
docere, dicens, quòd absque labore inuenitur
eius operatio. Cumque autem de eius incremen¬
to & aedificatione cepit docere, talia dixit: Ac¬
cipe illam arborem albam, aedifica ei domum ro
tundam, tenebrosam, & rore circundatam, &
impone ei magnae aetatis hominem centum an¬
norum, & claude domum, ne ventus aut puluis
ad eos perueniat: deinde dimitte eos in sua do
mo octuaginta diebus: dico vobis in veritate,
quòd senex ille non cessat comedere de fructu
arboris illius, donec iuuenis fiat. O quàm mi¬
randa natura, quae illius senis animam in cor¬
pus iuuenile transformauit, & pater filius fa¬
ctus est. benedictus sit Deus creator optimus.
THEOPHILVS ait: Scitote charissimi, quòd
quamuis inuidi dispositionem hanc multis cela¬
uerint nominibus, vno tamen nominauerunt eam
nomine: scilicet Aquam vitę. Nam cùm dictus
senex sibi iungitur, perfectè moritur. Postmo¬
dum verò ponitur in Sole, donec liquescat.
Postea imbibitur, congelatur, & ita per dies 7.
fit ferrum rubiginosum. Quòd si hoc est nimis
obscurum, narrabo aliud. Quidam fructus ex¬
eunt à perfectissima arbore primo Vere, & post¬
modum aestate florent, & tunc multiplicatur &
decoratur arbor, donec fructus perficiantur,
& maturando dulces fiant. Simili modo illa mu
lier fugiens generos, quibus per se, quamuis
irata, domestica fit: vt non dedignetur se supe¬
rari,
55
PHILOSOPH.
rari, vt eius coniunx suum habeat decorem, qui
furibundus eam diligit, ac iugiter pugnat cum
ea, donec suos concubitus cum ea peragat: &
Deus pro voluntate filios multiplicat: cuius
porrò decor igne consumitur. Termino enim
finito reuertitur ad eam. Dico etiam vobis, quòd
Draco ille nunquam moritur: tamen illam mu¬
lierem suos interficiens coniuges, Philosophi
neci dederunt. Illius enim mulieris venter ple
nus est veneno. Fodiatur igitur sepulcrum Dra
coni, illicque sepeliatur mulier cum eo: qui illi mu
lieri fortiter iunctus, quantò magis eâm nectit,
& voluitur circa eam, tantò magis corpus eius
in mulieris artubus mixtum ad mortem decli
nat, & totus vertitur in sanguinem. Quod cùm
vident Philosophi in sanguinem versum, po¬
nunt eum ad Solem, quousque lenitudo con¬
sumitur, sanguisque arescat. Et tunc apparet ve¬
nenum, & occultum manifestatur.
BODILLVS* inquit: Sciendum est omnes
discipuli, quòd ex elementis non fit vtile absque
commixtione maris & foeminę, & regimine ca
loris: quia sperma ex sanguine generatur, & li¬
bidine. Viro namque mulieri commixto, vte¬
ri humore sperma nutritur, & sanguine hume¬
ctante, & caliditate, partus quadraginta nocti¬
bus formatur. Si enim humiditas vteri & ca¬
lor non essent, sperma non maneret, nec foe¬
tus perageretur. Deus autem illum sanguinem
& calorem ad nutriendum sperma constituit,
56
TVRBA
quousque extrahat ipsum ad libitum. Foetus au¬
tem extractus, non nisi lacte nutritur, & igne,
per se & paulatim dum paruulus est, & quantò
magis exuritur, ossibus confortatis, in iuuen¬
tutem deducitur: in quam perueniens sibi suffi¬
cit. Sic ergo oportet vos in hac arte facere. Et
scitote, quòd absque calore nihil vnquam gene¬
ratur, & quòd balneum intensi caloris perire fa¬
cit: si verò frigidum sit, fugat: si autem tempera¬
tum sit, corpori conueniens & suaue fit. Qua¬
re leues fiunt, & aluntur, & caro augmentatur.
MOSCVS* inquit: Scitote quòd inuidi mo¬
dum plumbi formandi multis modis narraue¬
runt, vt decipiant posteros, varia fingendo in¬
strumenta. Ego autem dico, quòd nulla instru¬
menta fiunt, nisi ex nostro puluere albo, stella¬
to, splendido, & ex lapide candido: à quo pul¬
uere apta fiunt instrumenta pro ouo: non ta¬
men nominauerunt ouum, vel cuius auis ouum
sit. Porrò eorum regimen, quod diximus, dif¬
ficillimum inquiunt est: nam si compositum
plus quàm oportet regatis, eius lumen à pela¬
go sumptum extinguitur: & ideò iusserunt Phi¬
losophi hoc opus subtili meditatione regi. Ac¬
cipite ergo & regite ipsum Lunâ, & arenae im¬
ponite, quousque dealbetur, scientes, quòd nisi
patientiam habeatis, errabitis in eius regimi¬
ne, & corpus corrumpetis. Coquite leni igne
donec appareat album, deinde aceto extinguite,
& tum videbitis vnum à tribus sociis dimissum.
Et
57
PHILOSOPH.
Et scitote quòd primum commiscet, secun¬
dum comburit, tertium liquefacit. Iungite er¬
go primò nouem partes de aceto cùm calescit
vas, & iterum nouem partes, cùm calefactum
est vas, apponite.
Rursus ait MVNDVS: Scitote quòd omni¬
bus, quantumlibet multis nominibus tinctu¬
rarum relegatis, vna tantummodo est Philo¬
sophorum tinctura, quae Tyria est: cui ad pla¬
citum nomina subscripserunt, & albato pro¬
prio nomine, ipsam magnum Arcanum nun¬
cuparunt & mare, eò quòd aes nostrum à pela¬
go extractum est rubeo & purissimo, quòd sua¬
uis est odoris, pulcher, & putrefaciendo non
sordidus, nec tetri odoris. Et scitote, quòd plu
ra nomina quae illi data sunt, omnia vera sunt.
Quemadmodum enim in tritico contingit
quod molitur, & tunc alio nomine nuncupa¬
tur: deinde in varias substantias cribro diui¬
sas, varia panis genera fiunt, varijque labores
exercentur, semper variatis nominibus, ni¬
hilominus tamen totum fermentum vno no¬
mine nuncupatur: ita aquę plura distincta no¬
mina sunt, & tamen Tyrium colorem nostrum,
in vnoquoque regiminis gradu sui coloris nun¬
cupamus.
RARSON ait: Mira est Philosophorum di¬
uersitas in his quę posuerunt, eorumque con¬
sensus mirandus in hac re paucilla & vtilissi¬
ma: veruntamen & hoc est, quòd si omnes in¬
58
TVRBA
uestigatores, & vulgus id paruum & vile sci¬
rent, non vilipenderent: sed illi nostra scripta
legentes, hoc ipsum quod commendamus, vi¬
le & paruum putant, non intelligentes. Deus
igitur à populo illa celauit, ne mundus deua¬
staretur. Verum autem est, quòd omnis no¬
stra scientia natura est masculi & foeminę. Hoc
quidem maximum nostrum est arcanum, quod
inuidi Magnesiam appellarunt. Propter arca¬
num ipsum, diligenter igitur ipsam Magne¬
siam in vase suo coquite, quousque totum coa¬
guletur, & seipsum contineat. Et si in inuido¬
rum libris audieritis pelagus nominari, scito¬
te quòd id humorem & aquam significat, & ni¬
gredinem quae ablui debet, numos vocant.
AGADIMON* ait: Coquite aes donec exeat
nigredo, quam numum vocant, & res artis no¬
strae, bene miscete, & inuenietis nigredinem
statim, quae est plumbum sapientum, de quo
Sapientes in suis libris multa tractauêre.
ORFVLVS ait: Scitote quòd in principio
miscendi oportet elementa cruda, syncera, &
amoena, & recta super ignem lentum commi¬
scere, & cauere ignis intensionem, donec sei¬
psa contingant elementa, ac planè comple¬
xione paulum morari decet, quousque in illo
leui igne desiccentur. Post primam autem com¬
bustionem oportet aes ablui ac mundificari, &
in igne dealbari, quousque omnes res vnus
fiant color; cui postea oportet vos totius hu¬
moris
59
PHILOSOPH.
moris residuum miscere, & tunc eius rubor
exaltabitur. Elementa igitur igne diligenter
cocta laetantur, & in alienas vertuntur natu¬
ras, eò quòd liquefactio est caput huius artis,
& quod liquefactum est, fit non liquefactum,
humidum verò siccum, & spissum corpus spi¬
ritus, & spiritus fugiens fortis contra ignem
pugnans. Quare conuertite elementa, & quod
quaeritis, inuenistis. Conuertite elementa &
quod quaeritis inuenietis. Conuerte autem e¬
lementa, est humidum facere siccum, & fugi¬
ens fixum. His peractis hac dispositione di¬
mittantur deinceps in igne, quousque spissum
attenuetur, & rarum tingens remaneat. Et sci.
tote quòd elementorum mors ac vita ab igne
fiunt, & quòd compositum generat seipsum,
& in se ipso germinat id quod quaeritis, nem¬
pe colores croci & coralli nostri: quibus appa¬
rentibus, vltimò miracula videbitis, vt hoc
quousque tyrius color peragatur, donante Deo,
cui laus in aeternum.
EMIGANVS inquit: Legendi sunt libri
Philosophorum: non frustrà enim dixerunt,
inspicite lactantem puerum, & non impedia¬
tis eum, in eo manet arcanum, ex quo bona o¬
perantur Sapientes: de quo etiam dixerunt,
Comburite aes, comburite argentum viuum,
& comburite aurum. Hoc si tenebrosius di¬
ctum est, dicam clarius: comburere, combure¬
re, comburere, non est nisi vnum, scil. dealba¬
60
TVRBA
re, & rubeum facere, est viuificare. Et vobis
dico, quòd definitio huius artis est corporis
liquefactio, & animae à corpore separatio, eò
quòd aes nostrum habet animam & corpus,
sicut homo. Oportet ergo dirui corpus, & a¬
nimam ab eo separari. Proinde dixerunt Phi¬
losophi, corpus non penetrat corpus: verum
subtile naturae, & est anima ipsa, quae corpus
penetrat & tingit. Praeterea dixerunt, quòd Sa
turni splendor dum scandit in aëra, non appa¬
ret nisi tenebrosus, & Mercurius radijs Solis
occurrit: deinde argentum viuum virtute i¬
gnea corpus viuificat, & perficit.
ATTAMANVS ait: Scitote fratres, quòd
opus nostrum quod quaeritis, ex maris fit ge¬
neratione, quę post Deum omnia perficit. Ac¬
cipite Alzum, & lapides marinos veteres, &
assate carbonibus, quousque albi fiant, & ex¬
tinguite aceto albo: si Alzon fuerint vnciae vi¬
ginti quatuor, extinguite calorem illorum ter
tia parte sui, scilicet octo vncijs, & aceto terite
albo per quadraginta dies. Opus verò secun¬
dum fit à mundato & abluto corpore. Sed huic
operi secundo acetum nolite imponere, sed
dimittite ipsum coqui, donec acetum suum
totum biberit, & terra fixa fiat, vt terra Aegy¬
ptiaca. Et scitote, quòd operum aliud citius
coagulatur, aliud verò tardius. hoc autem ac¬
cidit ex coquendi diuersitate: Si enim locus
vbi coquitur, humidus & roscidus fuerit, ci¬
tius
61
PHILOSOPH.
tius congelatur: si verò siccius, tardius. Me¬
diocritas igitur quaerenda.
FLORVS* ait: Coquendi dispositionem
complebo, dicoque quod signum primae de¬
coctionis, est sui ruboris extractio. Cùm au¬
tem videritis iam ipsum totum nigrum, scito¬
te quòd in illius nigredinis ventre albedo oc¬
culta est, & tunc oportet vos albedinem illam
extrahere ab ipsa nigredine subtilissimè. In se¬
cunda verò decoctione ponatur illa albedo in
vase cum suis instrumentis, & coquatur leni¬
ter, quousque omnia alba fiant. Cumque al¬
bedinem illam superuenientem in vase vide¬
ritis, certi estote, quòd rubor in ipsa albedine
occultatus est: & tunc non oportet vos illam
abstrahere, vel finem coquendi facere: sed co¬
quere, quousque totum fiat rubeum altissimum.
Et scitote, quod prima nigredo ex natura Mor
tach fuit, & ex illa nigredine exortus est ru¬
bor, qui rubor nigrum emendauit, & pacem in¬
ter fugiens & non fugiens composuit. Res
cruciata in corpore mergitur, & vertit ipsum
in naturam alterabilem. Et scitote, quòd illud
sulphur corpus denigrans non potest. tingi,
nec tractari, sed id tractat & tingit. Item scito¬
te, quòd illud sulphur quod denigrat, est quod
non fugienti aperit ianuam, & in fugiens cum
fugientibus vertit: quod nominamus aliàs e¬
tiam Aquam sulphuris, vertens aes in colores
inalterabiles & indelebiles,
62
TVRBA
MANDINVS ait: Nisi hoc arcanum habeat,
quòd ipsum emendet, non prodest quicquam
Ob id dixerunt antiqui: Illud quod perficitur
vnum quid est: quia diuersae naturae rem non
emendant ipsam, sed vna tantùm, & quae con¬
ueniens sit, quam quidem vos parcè regere o¬
portet. Regendi namque ignorantia plurimos
errare fecit. Nolite ergo harum compositio¬
num pluralitatem curare, nec ea quae Magistri
in libris suis posuerunt varia. Vna enim veri¬
tatis natura est, qua naturale mutatur, eò quòd
arcanum ipsius permutantis naturę in suo ven¬
tre occultatum est, nec videtur, nec scitur, aut
sentitur nisi à Sapiente. Qui ergo parcè regit
aes, eiusque scit complexionem, extrahit ex eo
naturam, omnes naturas superantem. Tunc
magistri verba complebuntur, videlicet: quòd
Natura naturà laetatur, & Natura naturam su¬
perat, & Natura naturam continet: & tamen
non sunt diuersae naturae, nec plures: verûm
vna tantùm, forma differens, suas habens res
in se, alijs alijsque accidentibus, quibus ope¬
ratur, quod eius naturae congruit. Proinde
bene fecit Magister, quòd ab vno orditus est,
& vno finiuit. Deinde illas vnitates aquam
sulphuream nuncupauit, totamque naturam
vincentem.
ARCHELAVS ait: Perbellè descripta est
aqua sulphuris munda: nisi enim spissa corpo¬
ra diruantur à natura corpore carente, donec
fiant
63
PHILOSOPH.
fiant corpora incorporea, & velut spiritus te¬
nuis, non potestis illam animam tenuissimam
ac tingentem extrahere, quae in intimo ven¬
tris occulta est. Et scitote, quòd nisi corpus di¬
ruatur quousque moriatur, & ex eo suam ab¬
strahatis animam, quae est spiritus tingens, ne¬
quaquam corpus eo tingere potestis.
PHILOTIS inquit: Omnibus praefatis, à
quocunque Magistrorum, nihil aliud signifi¬
camus vobis, quàm Albar aeris, eò quòd tin¬
git omne corpus quod in compositionem in¬
troiuit. Compositio autem duplicis est com¬
plexionis: vna enim humida, altera verò sicca.
Cùm proinde coquitur, vnum fiunt, & dicitur
bonum plurimorum nominum. Cùm verò ru
beum fit, Auri flos dicitur, & Auri fermentum,
Aurum coralli, & Aurum rostri. Dicitur etiam
redundans rubeum, Sulphur, & rubeum Au¬
ripigmentum. Dum autem crudum perma.
net, Plumbum aeris dicitur, Virga metalli ac
lamina. Ecce eius patefacta sunt nomina tàm
cruda quàm cocta. Est autem totum magiste¬
rium, vt superius fiat inferius, & inferius supe¬
rius fiat, & coquatur, donec plumbum aeris
fluat cum fermento, in principio, vel medio,
vel fine adhibito, & tunc tingit, cùm vt cera
fluet proiectus.
AGMON* inquit: Pro corollario dicam:
quòd qui non liquefacit & coagulat, multi¬
pliciter errat. Denigrate ergo terram, & sepa¬
64
TVRBA
rate eius animam & aquam, & postea dealba¬
te, & inuenietis quod quaeritis. Dico etiam
vobis, quòd qui terram denigrat, & album i¬
gne dissoluit, donec fiat sicut gladius denuda¬
tus: & qui prius, dealbatione eius completa, ei
animam inducit, totumque rabido igne figit,
postquam liquefactum fuerit, felix dici mere¬
bitur, & super mundi circulos exaltari. Haec
de lapidis nostri reuelatione, doctrinae filijs
satis esse non dubitamus: cuius vires corrum.
pi nequeunt. Si ponatur in igne, vis eius au¬
getur: quem si soluas, soluetur: si coagulas, co¬
agulatur. Nemo ipso carere potest, & omnes
homines habent eum, omnes tamen egent eo.
Cumque ei plura sint nomina, vno tamen no¬
mine nominatur, in quo nulla est difficultas:
id quod omnium est communius, illo maximè
significatur. Quicunque autem magis pro¬
priè & appositè nominant, obscurum illum
reddunt, & minus intelligendum. Et reuera
non est ei nisi vnum nomen, illudque vbi non
prodest, ibi magnificè & significanter nomi¬
natur: vbi prodest, valde celatur. Est lapis &
non lapis, est quoque spiritus, anima, & corpus:
est albus, ater & rubeus, aereus, tyrius, omni¬
busque mundi coloribus expositus. Est pon¬
derosus, solidus, incommotus igne, incommo¬
tus aqua, incommotus vento: sed & leuissi¬
mus, cauus, spongiosus, commotus igne, com¬
motus aqua, commotus vento: est salsus, est
quoque
65
PHILOSOPH.
quoque suauissimus: est summum venenum,
est quoque summa medicina: imberbis est, &
est quoque barbatissimus: implumis non vo¬
lans, plumis praeditus quoque est & volans: & si
aquam ipsum dixeris, verum dicis: si aquam ne¬
gas, non falsò negasti. Ne ergo innumeralitate
nominum decipiaris, mortuus, cùm viuit vs¬
que. Sed certò habe, eum quid esse, cui nihil
alienum accedit neque infertur. Eius igitur so¬
cium inuestiga, & alienu nihil ei inferas, & sine
multiplicare homines nomina: quę nisi multi¬
plicarentur, sapientiam nostram pueri riderent.
*Identified as Archelaus, Anaxagoras’ pupil.
*Anaximandros; Ruska, TP, 23-24. Spelled Iximidrus in TC.
*Either Anaximandros or, as in TC, Exumdrus, identified as Anaximenes.
*In TC, Sermo Quartus and Sermo Quintus are inserted here, they are delivered by Pandolphus (identified with Empedocles) and Arisleus (Archelaus).
*Probably Leucippus; Ruska, TP, 24.
*The identity of Locastes, named Locustor in TC, is under dispute. See Lacaze, 259-267.
*This is not given by Pythagoras in TC but by Eximenus (Sermo nonus). Plessner identified him as Xenophanes, 84-85.
*Aristenes is presented as Arisleus in TC (Sermo Decimus).
*Translation of ὕδωρ θεῖον, ‘divine water’ or ὕδωρ θείου, ‘sulphureous water’. See Lacaze, 296-303.
*The word comes from Greek αἰθάλη, meaning vapour or sublimed vapour. See Lacaze, 303-06.
*Probably Zeno
*Socrates; Ruska, TP, 24.
*Parmenides according to Ruska, TP, 25.
*Either Thales or another form of Bonellus (Balinus), Ruska, TP, 25, 26.
*Empedocles, Ruska, TP, 24.
*Probably a different spelling of Dardarius.
*Pythagoras in other versions.
*Balinas, see above.
*Zeno.
*Plato; Ruska, TP, 26.
*Agathodaimon
*Perhaps Krates; Ruska, TP, 26.
*Hephaistos; Ruska, TP, 26.
*Gregorios or Sergios
*Probably Moses.
*Balinas
*Emperor Heracleius
*Pelagios according to Berthelot.
*Probably Balinas.
*Probably Moses.
*Agathodaimon.
*Socrates; Ruska, TP, 27.
*Agathodaimon.