ALLEGORIAE SVPER
librum TVRBAE.
See original.
INCIPIVNT super librum Turbae
allegoriae. & primò de homine. Ac¬
cipe hominem*, tonde eum, & trahe
super lapidem, vel laminam, donec
corpus eius moriatur, & pereat spissitudo: se¬
curus sciens, quod cùm suam amiserit spissitu¬
dinem, fiet spirituale, redde sibi postea animam
140
suam: deinde pone in balneo per 40. dies, vt
sicut in vulua sperma moriatur, quod vtique
regenerationis naturae est principium, & sur¬
gat creatio, propositumque peragatur. Sume
taurum* cum carne & sanguine, cornibus pe¬
dumque calciamentis, & verte eum in aquam,
& cum sanguine misce, totumque trahe, postea
assa, donec rubescat: postea verte aes in tinctu¬
ris de iuijs. Recipe Gallum*, crista rubea coro¬
natum, & viuum plumis priua, pòst pone ca¬
put eius in vitreo vase, & ad horam serua. Pòst
conde iterum gallum, & trahe, donec lenifice¬
tur, & quousque purificetur, & super marmor
extende: deinde cum pennis ab eo remotis, for¬
tissimè trahe & tonde: deinde in equorum fi¬
mo, donec plumas inducat, dimittite. Cumque
eum gallum, velut gallum vociferantem audie¬
ritis, scitote rectam semitam vos ambulasse.
Viperam sume, quę dicitur de rexa, & priua
eam capite & cauda, in his duobus locis lique¬
scit eius venenum, ex quo spiritus procedit.
Diuide ergo caput & caudam, vnumquodque
per se in vitreo vase repone. Sume residuum
corpus, & coque lento igne, quousque caro ab
ossibus secernatur. Et postea pone eam super
lamina, & tamdiu conde, donec vertatur cor¬
pus in spiritum, & auferatur ab eo flexibilitas.
Non enim potest attenuari lentum: deinde ca¬
piti suo iungite, & cu eo terite, donec corpus,
quandiu flexibilitas in eo consistit. sicca cor¬
pus
141
pus huiusmodi ad Solem, vel ad ignem, vt vi¬
deas quod inquiris. Hoc itaque completo, sci¬
to quòd habes corpus corpora perforans, &
naturam naturam continentem, & naturam na¬
turâ laetantem, quae perfectio Tyriaca Philo¬
sophorum dicitur. Est in mari piscis rotundus,
ossibus & corticibus carens, & habet in se pin¬
guedinem, mirificam virtutem, quae si lento i¬
gne coquatur, donec eius pinguedo & humor
prorsus recedit, & postmodum teratur fortis¬
simè, & quousque lucescat, aqua maris imbua¬
tur: deinde per hebdomadam sepeliatur, &
postea assando candidetur. Cumque fuerit be
nè dealbatum, & eius aqua sibi reddita: postea
proprio humore imbutus: deinde post humo¬
ris imbuitionem, quousque citrinus appareat,
assatus, fit collyrium Philosophorum: cuius
oculi liniti arcana Philosophorum de facili po
tuerunt intueri. In maris Luna est spongia plan¬
tata, habens sanguinem & sensum, ad modum
arboris in mari plantata, & non mouetur à lo¬
co suo: quam si regere volueris, habeas tecum
falcem, qua seces eam, à longè caueas tibi, ne
sanguis inde fluat, quoniam venenum est Phi¬
losophorum. Cùm ergo spongiam illam cepe¬
ris, priua eam sanguine: deinde in vase vitreò
eam repone & custodi. Postmodum sume cor¬
pus eius, & ablue aqua marina, donec purifi¬
cetur, & fiat corpus album, carens turbatione.
Postea redde sibi sanguinem suum: deinde i¬
142
psum fortiter tere, donec sua fortitudine pri¬
uetur odore, & siccum penitùs fiat. Homines
oliuas habent, ex quibus oleum extrahunt, &
illud est combustibile. Oleum autem Philoso.
phorum non sic extrahitur. Veruntamen eius
natura est combustibilis, & immobilis semper
persistit, & est modus faciendi ipsum sic: Oli¬
uas quas habemus mundas & integras accipi¬
mus, & terimus eas cum aqua sua: postea deco
quimus eas. Deinde ponentes eas in loco hu¬
mido, dimittemus ibi, donec penè dissoluan¬
tur, & donec oleum à suo spisso corpore sepa¬
retur. Facimus etiam fecem inferius descen¬
dere, aquam in medio consisti: oleum verò su¬
periùs emanari. Postea separamus aquam, po¬
nentes super laminam candentem aquâ suâ im¬
bibimus, donec flexibilitatem, quae in eo est,
rectissimè videamus, & tunc ipsum in humi¬
do, equorum fimo sepelimus. Deinde sicca
mus, & assamus ad Solem, & septies iteramus,
vel quousque ab omni inquinamento mundum
& albissimum videatur. Deinde sibi reddimus
aquam suam, pòst assamus, donec ventilando
sine quiete perficiatur: hoc est vnguentum Phi¬
losophorum, quod absque pabulo ardet, & non
comburitur. Lignorum cinerem sumite meum,
imbuite ipsum aquâ marinâ, ponentes ipsum
in balneo, donec dissoluatur eius nigredo, quę
vocatur Ethel, sublimate, ponentes ipsum in
cucurbita cum alembico vitreo, & separate hu
morem
143
morem ab eo: postea cinerem dissoluite, & dis¬
solutum capite, & vrina puerorum abluite, vel
aqua pluuiali, donec candidus fiat sicut lac.
Pòst Ethel à corpore diuisum sumite, & cum
corpore diligenter terite, pòst in vase vitreo po
nite, dimittentes eum in loco tenebróso, donec
videatis vas candescere, & veluti lacinthum
lucere. Philosophorum crocus taliter praepa¬
ratur: Sumatur radix eius cum stipite, post¬
quam fuerit humidus, teratur cum humidita¬
te sua in Sole: & post hoc dimittatur in bal¬
neo, donec spiritus eius tingens purus & li¬
quidus emineat, qui totus est colligendus, &
corpus residens abluendum est: quoniam quae¬
dam flexibilitas & inquinatio consistit intra
eam, quae non nisi laborioso & subtili ingenio
euelli potest. Capiatur ergo corpus, & ablua¬
tur, & ad lentum & tepidum ignis calorem te¬
ratur, ad modum eorum, qui linum cum cine¬
re & aqua calcis albae candidum faciunt, deal¬
betur. Deinde per noctem vnam dimitte in lo¬
co humido: pòst aqua maris ablutum, roretur
paulatim donec plenissimè candidetur, quo
candidato, reddatur ei spiritus tingens eius, &
fit elixir, omni tempore firmum & perfectum.
Corallus est quoddam vegetabile, nascens in
mari, radices & ramos habens, & generatur hu¬
midus. Vento autem Septentrionali flante, in¬
durescit, & fit corpus rubeum, quod cùm vi¬
det, qui per mare nauigat, secat ipsum sub aquis;
144
cùm verò exit, vertitur in lapidem, cuius color
est rubeus, & aptantur in lapides Indorum quo¬
que: vulgus valdè vtitur eo. Simili quoque mo¬
do vtuntur, scilicet corallo nostro Philosophi
in arte nostra: sumunt enim ipsum, & terunt for
titer, & in aqua maris eum per 21. dies imbuunt
& in balneo cum multa humiditate, donec spi
ritus eius tingens emineat, dimittunt: & hunc
spiritum sumentes in vitreo vase reponunt, &
dimittunt fecem quasi mortuam: & tamen nec
albam, nec rubeam. Postea ponunt in sphaeram
eam, quam cribrum vocamus. Deinde cum a¬
qua maris tepida imbuunt, & hoc septies ite
ratum, abluendo & sublimando, donec formam
salis candidissimi recipiat: quo facto, reddunt
ei spiritum tingentem. Et deinde ponunt ipsum
in loco humido, donec rubescat, & fiat eius
spermale. & de hoc ponunt Philosophi super
vitrum, & facit ipsum infrangibile. Et cùm po¬
nitur super argentum, vertit ipsum in aurum
obrizon. Lapidem, qui dicitur Borites, sumunt
Philosophi, qui coloris Indici & varij similiter
esse dicitur. terunt ipsum, & aqua maris im¬
buunt: postea ponunt ipsum in vase vitreo, &
permittunt eum per dies plurimos in humido
loco, donec sulphur, quod in eo latet, exeat, &
hîc ipsum colligunt, & in vitreo vase reponunt:
corpus verò, quod quasi fuscum remanet in a¬
qua salis distillati abluunt, pòst in calido Sole
tempore aestiuo dimittunt, & hoc toties itera¬
tum,
145
tum, donec ad instar marmoris albi coruscet.
Postea ponunt in Athanor, & ibi desiccant.
Postea reddunt ei sulphur, quod ab ipso fue¬
rat extractum, & teritur in eo, quousque verti¬
tur in lapidem, & ita completur Elixir in per¬
petuum huius vitae valiturum. Tinctores ha¬
bent herbam, qua vtuntur in lana tingenda,
sumentes tantummodo tincturam & lignum
relinquentes. Similiter habemus nos in arte
nostra, ponimus terentes & cribrantes ipsum,
& vrina puerorum frequenter imbuentes, do¬
nec lentescat: & ita erit tinctura eius, ab eo po¬
stea ponimus eum in fimo equino, quousque
purificetur eius tinctura, & supra corpus ap¬
pareat. Quam recipientes in vase vitreo po¬
nimus: corpus verò ipsius cum proprio hu¬
more terentes, & in loco humido ponentes
abluere non cessamus, donec candore niueo
induatur. Postea iungimus ipsum tincturae
suae purificatae, quam ab eo abstraximus, & in
calido Sole ex ea ipsum imbuimus, & ita reci¬
pit virtutem mirificam. Et haec est descri¬
ptio, quam figuratiuè narrarunt
antiqui in prosis
suis.

*Decknamen
*Decknamen
*Decknamen.